Apocalypse Explained (Whitehead) n. 876

Previous Number Next Number See English 

876. "Et adorate Ipsum qui fecit caelum et terram, et mare et fontes aquarum." Quod significet agnitionem et confessionem Ipsius, a quo omne caeli et ecclesiae, et a quo Divinum Verum seu Verbum, constat ex significatione "adorare," quod sit agnoscere corde, ita confiteri et colere (de qua supra, n. 790 [a], 805 [a], 821 [a]); ex significatione "caeli et terrae," quod sit ecclesiae internum et externum (de qua etiam supra, n. 304 [a,b,e,f], 752); (quod sint caelum et ecclesia quae significantur, est quia internum ecclesiae apud hominem est caelum, est enim illud in conjunctione cum angelis, adeo ut cum illis unum faciat; nam, ut supra dictum est, internum hominis est ad ideam et imaginem caeli formatum, externum autem ad ideam et imaginem mundi: ecclesia vero apud hominem, dum vivit in mundo, est in ejus naturali, quod est externum ejus; at tunc est ecclesia apud hominem in ejus naturali seu externo, dum internum apertum est; nam non datur ecclesia apud aliquem nisi illi caelum sit intra, unde a Domino sit illustratio et influxus in naturale seu externum quod infra est:) et ex significatione "maris," quod sit Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in littera, hoc enim est Divinum Verum in ultimis; quod "mare" id significet, est quia in ultimis caeli apparent sicut maria; est enim Divinum Verum procedens a Domino quod format caelos, et omnia in illis; superiores caeli apparent sicut forent in atmosphaera aetherea, inferiores sicut in atmosphaera aerea, ac infimi sicut in atmosphaera aquea; haec atmosphaera apparet coram oculis e longinquo stantium sicut mare, non autem illis qui ibi habitant: illi qui ibi habitant in ultimis Divini Veri sunt, quod Divinum Verum est quale Verbum in sensu litterae; inde est quod hoc per "mare" significetur (sed de his videantur plura supra, n. 275, 342, 511, 600 [a]). Quod "mare" hic significet Verbum in littera, est quia dicitur "mare et fontes aquarum," ac "fontes aquarum" significant Divinum Verum interius, quale est Verbum in sensu spirituali; quod "fons aquarum" id significet, constare potest a locis e Verbo, et ab explicatione illorum, supra (n.483); quod "fontes aquarum" hic significent Divina vera quae ex Verbo sunt, constare potest ex eo, quod per "caelum et terram" significetur internum et externum ecclesiae, ac utrumque per Divinum Verum seu Verbum, ut dicitur apud Johannem (cap. i. 1, 2, 14), formatum est; internum ecclesiae per Divinum Verum spirituale, et externum per Divinum Verum naturale; ideo inter facta a Domino etiam "fontes aquarum" hic recensentur.

[2] Ex his et multis aliis constare potest quomodo ideae spirituales, quae sunt angelorum, ab ideis naturalibus quae sunt hominum, differunt; angeli, quibus ideae spirituales sunt, per "adorare Ipsum qui fecit caelum, terram, mare et fontes aquarum," non aliud intelligunt quam agnitionem et confessionem Domini, a quo omne caeli et ecclesiae, et a quo Divinum Verum seu Verbum in sensu naturali et spirituali; causa quod angeli ita illa verba intelligant, est quia caeli, in quibus sunt, qui ad visum apparent prorsus similes nostris terris, sed plenis paradisis, floretis, viretis, non permanentes sunt, sicut terrae nostrae telluris, sed momento existunt prorsus secundum Divini Veri receptionem ab angelis; quare etiam facies omnium ibi mutantur, sicut mutatur status receptionis, et inde intelligentiae et sapientiae illorum, ita secundum status ecclesiae apud illos; adeo ut sicut est illis ecclesia, ita quoque correspondenter existunt omnia coram visu illorum; quapropter dum "caeli et terra" nominantur, non aliam ideam possunt habere quam ideam ecclesiae, quia inde illis omnia: at vero homines, dum nominatur "caelum et terra," non possunt spiritualem illam ideam habere, quia ignorant illa; sed habent naturalem, quae est secundum visum illorum; vident enim caelum et terram quae permanent, nec secundum receptionem Divini Veri et inde ecclesiae, ut in caelis angelicis, mutantur; quare per "caelum" non aliud intelligunt quam caelum aspectabile, et per "terram" non aliud quam terram ab hominibus habitatam.

[3] Status caeli et terrae secundum statum ecclesiae repraesentabatur apud filios Israelis per quod facies terrae Canaanis, ubi habitabant, mutarentur secundum status ecclesiae apud illos; verum modo quoad proventus, nempe messis, olei, vitis, fructuum, et quoad pluvias; sed hoc factum est quia omnia apud illos repraesentativa caelestium fuerunt: inde est, quod toties in Verbo dicatur quod "terra dabit proventus suos," si custodirent statuta et facerent illa; aliter vero hodie, quando a Domino aperta sunt interiora ecclesiae, et externa, quae erant representativa interiorum, cessaverunt. Ex his quoque patet quae differentia est inter ideas angelorum et ideas hominum de novo caelo et de nova terra; angeli enim ex suis ideis percipiunt interitum caelorum et terrarum in mundo spirituali, homines autem interitum caelorum et terrarum in mundo naturali; etiam secundum praedictiones perierunt caeli et terrae in mundo spirituali super quibus fuerunt illi qui in externis vitam moralem vixerunt, et non ex internis simul spiritualem; sed de his videantur plura in opusculo De Ultimo Judicio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church