Apocalypse Explained (Whitehead) n. 875

Previous Number Next Number See English 

875. "Quia venit hora judicii Ipsius." Quod significet separationem viventium secundum Divina vera a non viventibus secundum illa, constat ex significatione "horae," quod sit status, hic status ultimus ecclesiae (de qua sequitur); et ex significatione "judicii," quod sit separatio bonorum a malis, ita viventium secundum Divina vera Domini a non viventibus secundum illa, hi enim sunt mali, illi autem boni; quod separatio illorum significetur per "ultimum judicium," constare potest ex illis quae in opusculo De Ultimo Judicio dicta sunt: quod sit separatio viventium secundum Divina vera a non viventibus secundum illa, constare potest a locis in Verbo ubi de ultimo judicio agitur; ut a capite [l]xxv. apud Matthaeum, ubi describitur separatio ovium ab hircis, quod "oves" sint qui bona fecerunt, et "hirci" qui non bona; tum a locis in Verbo ubi dicitur quod "quisque judicabitur secundum opera," hoc est, secundum vitam ejus, (Ut Matth. xvi. 27: Joh. v. 29: Apoc. xiv. 13; cap. {2}xx. 12, 13; cap. xxii. 12, et alibi;) videatur supra (n. 785). Quod dicatur "hora judicii," est quia "hora" significat non modo tempus, sed etiam statum; (sicut "dies," "septimana," "mensis," "annus," et in genere "tempus," videatur supra, n. 571, 610, {3}664, 673, 747, 761; ac de significatione "horae" in specie, n. 194, 488, 673); quod toties in Verbo dicatur "hora" et "dies," est propter sensum spiritualem in singulis Verbi; nam dum homo cogitat horam et diem, et inde tempus, angeli, qui in spirituali sensu Verbi sunt, cogitant statum; causa est quia angeli non aliquam ideam temporis habent, quoniam non illis sunt dies, septimanae, menses et anni, quales in mundo, sed sunt illis mutationes status, ex quibus mensurant successiva (de qua re videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 162-169, ubi De Tempore in Caelo actum est].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church