Apocalypse Explained (Whitehead) n. 821

Previous Number Next Number See English 

821. "Et facit ut terra et habitantes in ea adorent bestiam priorem." Quod significet unde illi qui in ecclesia in falsis et inde malis sunt, agnoscant corde concordantiam, constat ex significatione "terrae et habitantium in ea, quod sint qui ab ecclesia in falsis et inde malis sunt; per "terram" enim significatur ecclesia quae in veris aut in falsis est, hic quae in falsis; et per "habitantes" significantur ecclesiae bona aut mala, hic mala; ita applicate ad personas ibi, per "terram et habitantes in ea," significantur qui in falsis et inde malis sunt in ecclesia; (quod "terra" significet ecclesiam quoad vera et quoad falsa, videatur supra, n. 304, 413 [b], 417 [a], 697, 741, 752; et quod "habitantes" significent bonos in ecclesia, et quoque malos, ac in sensu abstracto bona aut mala, supra, n. 479:) ex significatione "adorare," quod sit agnoscere pro certo, agnoscere corde et credere (ut supra, n. 790 [a], 805 [a]); et ex significatione "bestiae prioris," quod sint ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (videatur supra, n. {1}774), hic concordantia ratiociniorum cum sensu litterae Verbi, quia per hanc "bestiam significantur confirmationes inde (videatur etiam supra, n. 815 [a]): ex his patet quod per quod "bestia e terra ascendens faciat ut terra et habitantes in ea adorent bestiam priorem," significetur quod illi qui in ecclesia in falsis et inde malis sunt, agnoscant corde concordantiam.

[2] In praecedente articulo ostensum est quod "Petrus" significaverit verum ac fidem in utroque sensu, nempe verum ex bono, ac verum absque bono, tum fidem ex charitate, et quoque fidem absque charitate; nunc aliquid dicetur de Johanne Apostolo, quod ille significaverit opera charitatis. Quod duodecim apostoli, sicut duodecim tribus Israelis, repraesentaverint ecclesiam in toto complexu, seu omnia veri et boni, seu omnia fidei et charitatis, supra dictum est; tum quoque quod "Petrus," "Jacobus" et "Johannes" significaverint fidem, charitatem et opera charitatis in suo ordine; inde sequitur, quod dum simul erant, repraesentaverint illa sicut unum: sicut unum dicitur, quia non datur fides quae fides absque charitate, et non datur charitas quae charitas absque operibus.

[3] Quia illi tres apostoli significaverunt illa, ideo prae ceteris secuti sunt Dominum, quod etiam constare potest apud Marcum, ubi dicitur, Jesus "non permisit cuiquam sequi Ipsum, nisi Petrum, Jacobum et Johannem fratrem Jacobi" (v. {1}37):

ideo Dominus primum vocavit Petrum per Andream, per quem significatur obedientia fidei, et postea Jacobum et Johannem, et imposuit his binis novum nomen: tum assumpsit Petrum, Jacobum et Johannem in montem, cum transformatus: et quoque locutus cum illis tribus de consummatione saeculi, et de adventu suo: et quoque cum Domino fuerunt in Gethsemane. Quod Dominus vocaverit Jacobum et Johannem, postquam vocaverat Petrum, constat apud Evangelistas, Jesus "progressus inde, videt alios duos fratres, Jacobum qui Zebedaei, et Johannem fratrem ejus, [in navi] cum Zebedaeo patre eorum, reparantes retia sua; et vocavit eos: et hi statim relinquentes navim et patrem suum secuti sunt Ipsum" (Matth. iv. 21, 22; Marc. i. 19, 20).

[4] Quod Dominus Jacobo et Johanni imposuerit novum nomen, constat apud Marcum, Jesus vocavit "Jacobum filium Zebedaei, et Johannem fratrem Jacobi, et imposuit illis nomen Boanerges, quod est, Filii tonitrui" (iii. 17):

per "filios tonitrui" significantur vera ex bono caelesti; quod illa per "tonitrua," in Verbo significentur, est quia in mundo spirituali etiam audiuntur tonitrua, quae existunt ex veris quae ex bono caelesti sunt, dum haec ex caelis superioribus delabuntur in inferiora; ipsa lux veri ex bono apparet tunc sicut fulgur, ipsum bonum sicut tonitru, et ipsa vera inde sicut variationes soni; inde est quod in Verbo passim dicantur "fulgura," "tonitrua" et "voces" per quae illa significantur: causa quod bonum ibi audiatur sicut tonitru, est quia bonum quod est affectionis seu amoris hominis, tum quod est voluntatis ejus, non loquitur sed modo sonat; at verum quod est intellectus et inde cogitationis hominis articulat sonum illum in voces: bonum caeleste est idem cum bono amoris in voluntate et in actu; prius non est bonum caeleste; et hoc est quod producit vera per cogitationem et inde loquelam; ex his patet unde est quod Jacobus et Johannes dicti fuerint "filii tonitrui." (Quid "fulgura," "tonitrua" et voces in Verbo significant, videatur etiam supra, n. 273, 702, 704.)

[5] Quod Dominus assumpserit Petrum, Jacobum et Johannem in montem cum transformatus est, constat apud Marcum (cap. ix. 2), et apud Lucam (cap. ix. 28); causa quod illi assumpti sint, erat quia non alii quam illi qui in veris ex bono caelesti sunt, possunt videre Dominum in gloria, et nec alii possunt illustrari, et in illustratione percipere Verbum; Dominus enim, cum transformatus est coram illis, repraesentabat Divinum Verum, quod est Verbum; quare etiam Moses et Elias visi sunt loqui cum Ipso; per "Mosen et Eliam" significatur Verbum (de qua re actum videatur supra, n. 594 [a]). Quod Dominus locutus sit cum Petro, Jacobo et Johanne de consummatione saeculi, et de adventu suo, constat apud Marcum (cap. xiii. 3). Et quod illi tres fuerint cum Domino in Gethsemane, Matth. xxvi. 37; Marc. xiv. 33.

[6] Quoniam Johannes repraesentabat ecclesiam quoad bona opera, et bona opera continent omnia amoris in Dominum et charitatis erga proximum, ideo ille fuit prae reliquis a Domino amatus, ut constare potest ex eo, Quod accubuerit in sinu Domini, et allapsus ad pectus locutus sit cum Ipso (Joh. xiii. 23, 25):

per "sinum" et per "pectus" in Verbo significatur amor spiritualis, qui est amor actu; ac per "sinum" et "pectus" Domini ipse Divinus Amor; quare illi in caelo in provincia pectoris sunt qui in amore spirituali sunt.

[7] Et ideo quoque Johannes accepit matrem Domini in domum suam, et mansit cum illa, de qua re ita apud Johannem, Jesus e cruce "vidit matrem et discipulum astantem, quem amabat; dicit matri suae, Mulier ecce filius tuus; deinde dicit discipulo, Ecce mater tua; quare ab ista hora accepit eam discipulus in propria" (xix. 26, 27):

per haec significabatur quod ecclesia sit ubi charitas actu, seu ubi bona opera; per "matrem" enim Domini, et per "mulierem," significatur ecclesia; et per "Johannem" charitas actu, quae sunt bona opera; (quod per "matrem" significetur ecclesia, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, {1}5581, 8897; quod per "mulierem," similiter, supra, n. 555, 707, 721 [a], 730 [a,b]:)

[8] quod ecclesia Domini sit apud illos qui in charitate actu aut in bonis operibus sunt, et non apud illos qui in fide separata ab illis, significatur etiam per illa quae de Petro et Johanne memorantur, Quod nempe "Petrus conversus viderit discipulum, quem amabat Dominus, sequentem, qui etiam accumbebat in cena super pectore Ipsius;....hunc videns Petrus dicit ad Jesum, Domine, hic vero quid? Dicit ipsi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere Me" (Joh. xxi. 20-22):

quod per "Petrum" ibi significetur verum absque bono, seu fides separata a bonis operibus, qualis erit fides in fine ecclesiae, videatur supra (n. 820 [b]), ubi etiam praecedentia explicata sunt; et quia per "Johannem" significantur bona charitatis, quae vocantur bona opera, et ea sunt apud illos qui constituunt ecclesiam Domini, ideo non Petrus sed Johannes secutus est Dominum, et a Domino dictum est Petro, (qui dixit, "Quid vero hic?") "Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere Me;" per quae intelligitur, quod usque bonum charitatis permansurum sit apud illos qui Domini sunt, usque ad finem ecclesiae, et quando nova ecclesia, et non apud illos qui in fide separata ab illo bono sunt; quod significatur per illa verba ad Petrum, "Quid ad te?"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church