Apocalypse Explained (Whitehead) n. 820

Previous Number Next Number See English 

820. Quoniam in articulo praecedente (n. 817 [a-d]) ostensum est, quod in Verbo per Cainum, Reubenem et Philisthaeos repraesentati sint qui in veris separatis a bono sunt, velim nunc ostendere quod per "Petrum Apostolum" in Verbo Evangelistarum intelligatur verum ex bono quod a Domino, et quoque in opposito sensu verum separatum a bono; et quia verum est fidei et bonum est charitatis, per illum etiam intelligitur fides ex charitate et quoque fides separata a charitate: duodecim enim apostoli, sicut duodecim tribus Israelis, repraesentaverunt ecclesiam quoad omnia ejus, ita quoad vera et bona; nam omnia ecclesiae ad duo illa se referunt, sicut ad fidem et amorem, vera enim sunt fidei, et bona sunt amoris: in genere repraesentaverunt Petrus, Jacobus et Johannes, fidem, charitatem et opera charitatis; quare illi tres prae reliquis secuti sunt Dominum; de quibus ideo dicitur apud Marcum, "Non permisit cuiquam Ipsum sequi, nisi Petrum, Jacobum et Johannem" (v. 37).

[2] Et quia verum ex bono, quod a Domino, est primum ecclesiae, ideo Petrus per Andream fratrem ejus primum vocatus est, deinde Jacobus et Johannes: ut constat apud Matthaeum, "Ambulans..Jesus ad Mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem dictum Petrum et Andream fratrem ejus, jacientes rete in mari, erant enim piscatores; et dixit illis, Venite post Me, et faciam vos piscatores hominum; et illi statim relinquentes retia secuti sunt Ipsum" (iv. 18-20);

apud Johannem, Andreas "invenit fratrem proprium Simonem, et dicit ei, Invenimus Messiam, quod est, si interpreteris, Christus; ducit illum itaque ad Jesum, et inspiciens illum Jesus, dixit illi, Tu es Simon Jonae filius; tu vocaberis Kephas, quod interpretamur Petrus" (i. 41-43);

et apud Marcum, Jesus ascendens montem vocat ad Se quos volebat primum Simonem, et imposuit ei nomen Petrus; deinde Jacobum filium Zebedaei, et Johannem fratrem Jacobi (iii. 13, 16, 17). Quod Petrus esset primus apostolorum, erat quia verum ex bono est primum ecclesiae; homo enim ex mundo non scit aliquid de caelo et inferno, nec de vita post mortem, immo nec de Deo; lumen ejus naturale non docet aliud quam quod intravit per oculos, ita non nisi quam quod mundi et quod sui est: vita ejus quoque inde est; et quamdiu homo solum in illis est, in inferno est. Ut autem inde abducatur, et perducatur ad caelum, necessarium est ut discat vera, quae non solum doceant quod Deus sit, quod caelum et infernum sint, quodque vita post mortem sit, sed etiam doceant viam ad caelum. Inde constare potest quod verum sit primum, per quod homini est ecclesia; sed verum ex bono; nam verum absque bono est modo cognitio quod ita sit, et sola cognitio non aliud facit quam ut homo possit fieri ecclesia; sed non fit priusquam vivit secundum cognitiones; tunc conjungitur verum bono, ac homo introducitur in ecclesiam: vera etiam docent quomodo homo victurus est; et quando tunc afficitur veris propter vera, quod fit quando amat vivere secundum illa, tunc ducitur a Domino, et datur ei conjunctio cum caelo, et fit spiritualis, et post mortem angelus caeli. Sed usque sciendum est quod vera non producant illa, sed bonum per vera, ac bonum est a Domino. Quoniam verum ex bono, quod a Domino, est primum ecclesiae, ideo Petrus primum vocatus est, ac primus apostolorum fuit; nominatus etiam est a Domino "Kephas," quod est Petra; sed ut esset nomen personae, dicitur Petrus. Per "Petram" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum procedens a Domino; inde in sensu respectivo per "petram" significatur verum ex bono quod a Domino; simile per "Petrum." (Quod "petra" significet illa, videatur supra, n. 411; quid autem "Simon Jonae" significat, videatur etiam supra, n. 443 [a].)

[3] Quod tres illi apostoli piscatores fuerint, et quod dictum sit illis, "Venite post Me, et faciam vos piscatores hominum, erat quia "piscari significat instruere naturales homines; erant enim eo tempore tam intra ecclesiam, quam extra illam, naturales homines, qui sicut receperunt Dominum, et receperunt vera ab Ipso, facti sunt spirituales.

[4] Ex his concludi potest quid significant haec quae a Domino ad Petrum de "clavibus" dicta sunt; quae ita leguntur apud Matthaeum, Cum dixerunt quidam Jesum esse Johannem Baptistam, alii Eliam, alii, Jeremiam, vel alium prophetarum, dixit Jesus discipulis, "Vos vero, quid Me dicitis esse? Respondens..Simon Petrus, dixit, Tu es Christus, ille Filius Dei viventis: et respondens Jesus dixit.., Beatus es, Simon fili Jonae, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis: quin immo vero tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt illi: et dabo tibi claves regni caelorum; et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis" (xvi. 14-19). Quoniam verum ex bono, quod a Domino, est primum ecclesiae, et illud per "Petrum" significabatur, ideo haec a Domino dicta sunt ad Petrum, et tunc dicta quando ille agnovit Dominum pro Messia seu Christo, et pro Filio Dei viventis: nam absque illa agnitione verum non est verum, nam verum suam originem, essentiam et vitam ducit a bono, ac bonum a Domino. Quoniam verum a bono, quod a Domino, est primum ecclesiae, ideo dicit Dominus, "Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam:" quod per "Petrum" seu "Petram" in supremo sensu significetur Divinum Verum procedens a Domino, et in sensu respectivo verum a bono, quod a Domino, mox supra dictum est: quod portae inferni non praevaliturae sint, significat quod falsa ex malo, quae ex infernis, non hiscent exsurgere contra illos qui ab ecclesia in veris ex bono a Domino sunt: per "portas inferni" significantur omnia inferni, quibus omnibus sunt portae, per quas falsa ex malo exhalantur et exsurgunt: per "claves caelorum" significatur intromissio in caelum omnibus illis qui in veris ex bono a Domino sunt: "quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra erit solutum in caelis," significat quod a Domino caelum aperiatur illis qui in veris ex bono ab Ipso sunt, et quod claudatur illis qui non sunt. Haec dicta sunt ad Petrum, sed quia per "Petrum" intelligitur verum ex bono quod a Domino, haec de Domino dicta sunt, a quo bonum et inde verum; quare tunc dicta sunt quando Petrus agnovit Dominum pro Messia seu Christo, proque Filio Dei viventis ut primum etiam implantatum est bonum veris apud hominem, conjungitur ille angelis; quamdiu autem bonum non implantatum est veris apud hominem, tamdiu caelum ei clausum est; nam tunc pro bono ei est malum, et pro veris sunt falsa. Ex his patet quam sensualiter cogitant qui Petro illam potestatem attribuant, cum tamen illa potestas est solius Domini.

[5] Quod per "Petrum" significetur verum ex bono quod a Domino, e caelo manifestatum sit, videatur in opusculo De Ultimo Judicio (n. 57). Quoniam "Petrus" significabat verum ex bono quod a Domino, et inde quoque doctrinam, et sic repraesentabat illos qui in veris ex bono, et in doctrina genuini veri a Domino sunt, et quoniam hi sunt qui alios instruunt et qui a Domino instruuntur, ideo Petrus toties locutus est cum Domino, et quoque instructus a Domino. Locutus est cum Domino quando Dominus transformatus est, De tribus tabernaculis faciendis (Matth. xvii. 1-5; Marc. ix. 2-8; Luc. ix. 26-36). Dominus tunc repraesentavit Verbum, quod est Divinum Verum; ac per "tabernacula" significatur cultus Domini ex bono amoris et inde veris. (Videatur supra de transformatione Domini, n. 594 [a]: et de signficatione "tabernaculorum," n. 799.) Locutus est de Domino, Quod esset Christus, Filius Dei viventis (Joh. vi. 67-69). Instructus est a Domino, De charitate quod condonandum fratri quoties peccaverit (Matth. xviii. 21, 22);

De regeneratione, quae significatur per quod qui semel lotus est, non opus habeat nisi quoad pedes lavetur (Joh. xiii. {1}10);

De potentia veri ex bono a Domino, {2}quae intelligitur [per] potentiam illorum qui habent fidem Dei (Marc. xi. 21, 23, 24);

De peccatis, quod remittantur illis qui in fide ex amore sunt (Luc. vii. 40-48);

De hominibus qui spirituales sunt, quod liberi sint, et quod qui naturales sunt servi sint; instruebatur Petrus de eo dum ex ore piscis sumpsit staterem, et illum dedit in tributum (per "piscem" enim significatur naturalis homo, et similiter per "tributarium") (Matth. xvii. 24-27);

Praeter alia plura (de quibus Matth. xiv. 26-31; cap. xix. 27, 28: Marc. x. 28, seq.; cap. xiii. 3, seq.; cap. xvi. 7: Luc. xxii. 8, seq.; cap. xxiv. 12, 33, 34: Joh. xviii. 10, 11; cap. xx. 3-8; cap. xxi. 1-11).

[6] Quoniam illi qui in veris ex bono amoris in Dominum sunt, seu in doctrina ex illis, repraesentabantur per Petrum, et illi sunt qui instruent alios, ideo dixit ad illum Dominus, quando respondit quod amaret Ipsum, quod "pasceret agnos et oves Ipsius;" de quibus ita apud Johannem, "Postquam..pransi sunt, dicit Jesus Simoni Petro, Simon Jona, amasne Me plus quam hos? Dicit Ipsi, Immo, Domine, Tu scis quod amem Te: dicit illi, Pasce agnos meos. Dicit illi iterum.., Simon Jona, amasne Me? Dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te: dicit illi, Pasce oves meas. Dicit illi tertium, Simon Jona, amasne Me? Contristatus est Petrus, qua dixit illi tertium, Amasne Me? ideo dicit illi, Domine, Tu omnia nosti, Tu nosti quod amem Te; dicit illi Jesus, Pasce oves meas" (xxi. 15-17):

ex his manifeste patet quod Petrus repraesentaverit verum ex bono amoris in Dominum; quare etiam nunc vocabatur "Simon Jona," nam per "Simonem Jonae" significatur fides ex charitate; per "Simonem" auscultatio et obedientia, et per "Jonam" columba, per quam significatur charitas: quod illi qui in doctrina veri ex amore in Dominum sunt, instructuri sint illos qui ab ecclesia Domini erunt, intelligitur per interrogationem Domini, "Amasne Me;" et dein per "Pasce agnos meos" et "oves meas;" non quod solus Petrus instructurus sit, sed omnes illi qui per Petrum repraesentati sunt; qui sunt, ut dictum est, qui in amore in Dominum sunt, et inde a Domino in veris: quod Petrus ter interrogatus sit, significabat plenum tempus a principio ecclesiae ad finem ejus, nam "tria" id significant; quare cum tertia vice interrogabatur, dicitur quod "contristatus sit Petrus."

[7] Et quia tertia interrogatio significabat finem ecclesiae, ideo sequuntur nunc haec Domini verba ad Petrum, apud Johannem, "Amen, amen, dico tibi, cum fuisti junior cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; quando vero senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis:....et cum hoc dixisset, dicit illi, sequere Me: conversus vero Petrus videt discipulum quem Jesus amabat, sequentem, qui etiam accumbebat in cena super pectore Ipsius....: {1}hunc videns Petrus, dicit ad Jesum, Domine, hic vero quid? Dicit illi Jesus, Si illum volo manere donec venio, quid ad te? tu sequere Me. Exivit ergo verbum hoc inter fratres, quod discipulus ille non moriturus esset; verum non dixit Jesus illi quod moriturus non esset, sed, Si illum volo manere donec venio, quid ad te?" (xxi. 18-23:) quid illa omnia significant, nemo scire potest, nisi sciat quod per "Petrum" significetur fides ex charitate, et quoque fides absque charitate; fides ex charitate in ecclesia dum incohat, et fides absque charitate dum ecclesia desinit; ita quod per "Petrum, cum fuit junior, significetur fides ecclesiae incohantis, et per illum "dum factus est senex," fides ecclesiae desinentis; et quod per "cingere et ambulare" significetur addiscere vera ac vivere secundum illa: inde patet quod per "Dico tibi, cum fuisti junior, cingebas te ipsum et ambulabas quo volebas," significetur quod ecclesia in suo initio in veris quae ex bono docebitur, et per illa ducetur a Domino; et quod per "quando senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis, significetur quod ecclesia in fine suo non vera sciet sed falsa, quae sunt fidei absque charitate, et per illa ducetur; "cingere se" significat instrui in veris, simile quod "vestiri," quia "vestes" significant vera induentia bonum (videatur supra, n. 195, 395, 637); et "ambulare" significat vivere secundum illa (videatur etiam supra, n. 97); inde "cingere se ipsum, et ambulare quo vult," significat libere circumspicere, ac videre vera, ac facere illa; "extendere" autem "manus," significat non in libero illo esse, "manus" enim significant potentiam veri ex ejus intellectu et perceptione, et "extendere manus" significat non illam potentiam habere, inde nec liberum cogitandi et videndi verum; "alius te cinget et ducet quo non vis," significat quod agnoscenda pro veris illa quae alius dictat, et ipse non videt, ut fit hodie cum religioso de sola fide. Haec fides nunc intelligitur per "Petrum;" quare dicitur quod "conversus Petrus viderit discipulum, quem Jesus amabat, sequentem," et quod "dixerit de illo, Hic vero quid?" tum quod Jesus dixerit ad Petrum, "Quid ad te?" Per "discipulum sequentem Jesum" significabantur bona vitae, quae sunt bona opera; quae quod non peritura sint ad finem vitae, describitur per sequentia ibi.

[8] Ex his constare potest quod per "Petrum" etiam significetur fides separata a charitate; ut quoque dum Petrus ter abnegavit Dominum (Matth. {1}xxvi. 69-75: Marc. xiv. 29-31, 54, 66-72: Luc. xxii. 33, 34, 50, 51, 55-62 Joh. xiii. 36-38; cap. xviii. 16-18, 25-27):

Tum etiam cum Dominus conversus a Petro dixit ei, "Abi post Me, Satana; scandalum Mihi es, quia non sapis ea quae Dei sunt, sed quae hominum" (Matth. xvi. 21-23):

Et quando dixit ei Dominus, "Simon, Simon, ecce Satanas expostulavit vos, ut cribraret vos sicut triticum" (Luc. xxii. 31). Haec omnia adducta sunt, ut sciatur quod per "Petrum" apud Evangelistas in sensu repraesentativo significetur verum ex bono quod a Domino, tum fides ex charitate; et quoque in opposito sensu verum separatum a bono, quod in se est falsum, tum fides separata a charitate, quae in se non est fides.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church