Apocalypse Explained (Whitehead) n. 819

Previous Number Next Number See English 

819. [Vers. 12.] "Et potestatem prioris bestiae omnem facit coram illo." Quod significet connexionem [ratiociniorum] e naturali homine cum sensu litterae Verbi, per quam corroboratur religio fidei separatae, constat ex significatione "bestiae e terra ascendentis, quae potestatem prioris bestiae omnem coram dracone fecit," quod sint confirmationes e sensu litterae Verbi pro fide separata a vita, et inde falsificationes veri (de qua supra, n. 815); ex significatione "prioris bestiae," quod sint ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (de qua supra, n. 774); et ex significatione "draconis," coram quo haec bestia fecit potestatem prioris bestiae, quod sit in genere fides separata a vita fidei, quae est charitas: ex quibus constare potest quod per quod haec "bestia potestatem prioris bestiae omnem fecerit coram dracone," significetur connexio ratiociniorum e naturali homine cum sensu litterae Verbi, per quam confirmatur religio fidei separatae.

[2] Quod sit connexio ratiociniorum ex naturali homine cum sensu litterae Verbi, est quia per sensum litterae Verbi nusquam potest confirmari aliquod falsum, nisi quam per ratiocinia ex naturali homine. Verbum enim in littera consistit ex apparentiis veri, et quoque ex correspondentiis; hae atque illae in sinu suo, hoc est, in sensu spirituali suo, continent genuina vera; quare cum falsum aliquod per apparentias veri correspondentes genuinis veris confirmatur, tunc Verbum falsificatur, et falsificatio Verbi non dari potest nisi quam per ratiocinia ex naturali homine. Inde est quod "draco," per quem significatur dogma haereticum de sola fide, describatur ulterius per "binas bestias," per quarum primam describitur ratiocinatio ex naturali homine pro fide separata a vita ejus quae est charitas, et per alteram confirmatio ex sensu litterae Verbi, et inde ejus corroboratio, tum falsificatio veri. Inde iterum patet quod per quod haec bestia "potestatem prioris bestiae omnem fecerit coram dracone," significetur connexio ratiociniorum e naturali homine cum sensu litterae Verbi. Sed haec illustrentur per exempla;

[3] ut, (1.) Quod dogmatici, qui pro sola fide pugnant, nihil attendant ad omnia illa loca Verbi ubi "opera," "facta" "operari" et "facere" dicuntur, quae usque tam evidentia sunt ut ne ullum ratiocinium contrarium possint admittere, et tamen trahunt illa a genuino suo sensu, et per ratiocinia deflectunt et avertunt illa a genuino Vero quod in caelis est, ac quod sensus spiritualis eorum continet; ratiocinantur enim, dicendo quod sola fides involvat facta et opera, quia qui in fide sunt, in illis sunt, ita quod fides operetur illa; cum tamen fides absque factis seu operibus est fides mortua, quae nihil operari potest: et si hoc illis dicitur, ratiocinantur quod facta usque adsint per occultam operationem Divinam, et tamen excludunt illa e medio salvationis, sic ut possint adesse et non adesse; ut constare potest ex justificatione per fidem momentaneam, et quoque in mortis hora, etiamsi mali sint. (2.) Ratiocinium e naturali homine est, quod fides separata a bonis vitae etiam spiritualis sit, cum tamen bona quae amoris sunt vitam dant fidei, et eam spiritualem faciunt; est enim amor ipsa anima fidei, et amor est facere; nam quod homo amat, hoc vult, et quod vult hoc facit; quod etiam Dominus docet apud Johannem, "Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me;....qui vero non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 21, 24):

inde quoque patet quod fides absque operibus non sit spiritualis, est enim absque anima sua, et fides absque anima sua est fides mortua. (3.) Ratiocinium e naturali homine etiam est, quod quia homo non potest bonum facere ex se, fides facta sit medium salutis. (4.) Ratiocinium ex naturali homine etiam est, quod qui solum in fide sunt, in Deo sint, et in statu gratiae, usque ut nihil condemnet: inde a multis creditur quod non necessarium sit Christianam vitam vivere, quae est secundum praecepta Domini, dicentes secum, Cur intendam operibus, cum bona non salvant, et mala nec condemnant? Fidem habeo quod Dominus passus sit crucem pro peccatis mundi, et a condemnatione legis nos liberavit; quid magis? (5.) Ratiocinium ex naturali homine est, quod sola fides sit sicut semen, ex quo enascuntur salutes omnis generis, sicut frutices et arbores ex semine in hortis; cum tamen in sola fide non semen vitae sit, nisi a vita spirituali hominis. (6.) Ratiocinia e naturali homine etiam sunt omnia illa quae de progressionibus ad justificationem per solam fidem ab eruditis dogmaticis istius religiosi traduntur; ut quod comparanda sit fiducia istius fidei ex Verbo, ex praedicatione et ex auctoritate doctorum, absque visu intellectuali; et si intellectus intrat, quod fides non fiat spiritualis: cum tamen quando visus intellectualis excluditur, homo caecus est, et coram homine caeco confirmari possunt falsa aeque ac vera, immo falsa prae veris; quia apud illum fallaciae, quae tenebrae sunt, plus valent quam ipsa vera quae in luce. Occlude intellectum, deprome ratiocinia, et adduc confirmationes ex sensu litterae Verbi, et persuadebis quodcunque velis, imprimis in theologicis, quae in interiora mentis rationalis ascendunt.

[4] Quod dicantur ratiocinia ex naturali homine, est quia naturalis homo in jucundis amoris sui et mundi est; et haec jucunda, quando praedominantur, faciunt ut homo non credat, nisi talia quae concordant, quae in se sunt falsa; inducunt etiam tenebras in omni re spirituali, usque ut homo fugiat lucem caelestem, et inde rejiciat illustrationem intellectus. Causa est, quia naturalis homo separatus a spirituali spectat se solum et mundum, ac non Dominum et caelum, et inde conjunctus est inferno, unde sunt omnia falsa, quae nusquam discuti possunt quam per praedominium amoris caelestis et per genuina vera quae ex illo amore sunt. Inde nunc est quod dicantur ratiocinia ex naturali homine, et quod ratiocinia ex naturali homine sint per quae falsificatur Verbum; nam Verbum absque ratiociniis ex naturali homine non falsificari potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church