Apocalypse Explained (Whitehead) n. 822

Previous Number Next Number See English 

822. "Cujus sanata est plaga mortis." Quod significet et sic submotam discordantiam per inventas conjunctiones operum cum fide, constat ex significatione "plagae mortis sanatae" apud bestiam priorem, quod sit discordantia apparenter submota per inventas conjunctiones operum cum fide (de qua supra, n. 786, ubi eadem verba). Dicitur, discordantia submota per inventas conjunctiones operum cum fide; sed quales sunt conjunctiones ab illis inventae, quod nempe sint potius separationes, videatur in loco supra citato.

[2] Quoniam ostensum est quod per Johannem Apostolum in Verbo Evangelistarum significentur bona opera, quae etiam vocantur bona charitatis, et bona vitae, et quod Johannes, quia illa significabat, accubuerit ad pectus Domini, velim in nunc sequentibus ostendere quid sunt bona opera; sed hic modo, quod bona opera in se contineant omnia charitatis et fidei quae sunt apud hominem. Hactenus nemo novit quod in operibus sint omnia vitae hominis, quia apparent solum sicut motus, qui quia apud hominem vivunt, vocantur actiones, et qui fiunt per motus oris, linguae et laryngis, loquelae; sed usque sunt illa, quae [non solum] manifestant charitatem et fidem apud hominem, sed etiam complent et perficiunt illas; et hoc ex causa, quia non fides nec charitas est apud hominem priusquam actualiter existunt, et actualiter existunt in operibus.

[3] Quod in operibus sint omnia fidei et charitatis, quae sunt apud hominem, est quia opera sunt activitates oriundae ex voluntate et ex cogitatione ejus; et harum omnia se egerunt et effundunt in opera, prorsus sicut omnia causae in effectus, ac omnia seminis et arboris in fructus; sunt enim opera complementa earum. Quod ita sit, non apparet coram oculis hominis, sed perceptibiliter coram angelis. Quando homo in exercitio charitatis est, tunc sphaera omnium affectionum et inde cogitationum ejus, sicut tenuis aqua, et quandoque sicut nubes candida vel obscura, apparet circum illum, in qua sphaera sunt omnia mentis ejus in complexu, ex qua cognoscitur homo ab angelis qualis est quoad omnia sua: causa est, quia unusquisque est suus amor, et opera inde faciunt ut amor activus sit; et dum activus fit, effundit se circum illum. Eadem sphaera spiritualis non modo manifestat se coram visu sicut undatio, sed etiam coram visu in variis formis repraesentativis; et hoc adeo, ut ex repraesentativis illis appareat homo, spiritus aut angelus, prorsus qualis est.

[4] Quod opera contineant in se omnia mentis, est quoque causa, quia omnia successiva, quae progrediuntur in suo ordine a supremis ad infima, seu a primis ad ultima, formant in infimis seu in ultimis simultaneum, in quo omnia superiora seu priora coexistunt; sed qualis est ordo successivus et inde ordo simultaneus, videatur supra (n. 595, 666), et in Arcanis Caelestibus (n. {1}634, 3691, 4145, {2}5114, 5897, 6239, 6326, 6465, {3}9215, 9216, 9828, 9836, 10044, {4}10099, 10329, 10335); ac opera sunt ultima hominis oriunda ex interioribus ejus, quae in ordine successivo sunt; ex quibus patet quod in illis coexistant omnia voluntatis et cogitationis hominis, proinde omnia amoris et fidei ejus. Inde nunc est quod toties in Verbo a Domino mandentur opera, et quod homo secundum opera judicandus sit.

[5] Ex his patet qualis homo est, qui separat fidem ab operibus; quod sit absque fide, et quod opera ejus sint mala, scaturientia ex amore sui et mundi, obvelata et circumdata talibus quae fidei sunt, sed quae a malis, quae intus sunt, contaminata et profanata: quare cum homo talis in interiora sua immittitur, quod fit post mortem, dum fit spiritus, tunc omnia quae fidei ejus fuerunt, quae fecerunt peripherias, disjiciuntur et dissipantur. Ex his constare potest unde est quod Johannes, qui repraesentavit bona charitatis seu bona opera, ad pectus Domini accubuerit, quodque secutus Dominum sit, et non Petrus; tum quod post resurrectionem Domini una cum matre Domini habitaverit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church