Apocalypse Explained (Whitehead) n. 793

Previous Number Next Number See English 

793. VERSUS 5, 6. "Et datum ei os loquens magna et blasphemias; et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos. Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum, blasphemare nomen Ipsius, et tabernaculum Ipsius, et eos in caelo habitantes." 5. "Et datum ei os loquens magna et blasphemias," significat doctrinam destruentem bona Verbi, et penitus vera ejus [n. 794]; "et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos," significat destructionem ejus usque dum nihil boni et veri superesset [n. 796]. 6. "Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum," significat falsificationem Divini Veri, ita Verbi, quod a Domino, et quod est Dominus [n. 797]; "blasphemare nomen Ipsius," significat falsificando omne quale ejus [n. 798]; "et tabernaculum Ipsius," significat omnem ecclesiae doctrinam et cultum inde [n. 799]; "et eos in caelo habitantes," significat bona et vera spiritualia, ex quibus caeleste conjugium [n. 800].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church