792. "Quis potest pugnare cum illa?" Quod significet quod nullatenus impugnari possit, constat absque explicatione, nam cum per "draconem" et ejus "bestiam" significatur dogma haereticum de sola fide, per "non posse pugnare cum bestia" significatur quod illud non impugnari possit: quod illis tam fortis persuasio sit ut credant sicut quod nihil verius, patet manifeste ex ejus receptione in Christianis Ecclesiis; dicunt enim, Quis potest bonum facere a se ipso? et sic omittunt. Quis hominum non ex primo intuitu, seu, ut dicitur, ex primo jactu oculi, videre potest quod homo sit qualis ejus vita sit? Quis id potest in dubium vocare, et in negativum vertere? et eo minus, cum quisque in eo confirmatur ex Verbo, ubi dicitur quod "sapiens sit qui audit et facit," et quod "omnes secundum facta judicabuntur." Non video an alius quam qui intellectuale suum retro torsit, et inde delirat, potest cogitare quod bene vivere nihil faciat; cum tamen homo manet post mortem qualis ejus vita fuerat in mundo. Datum est loqui cum aliquibus qui ante saecula vixerunt, et deprehensi quod eis similis vita esset qualis descripta est in historicis de illis: et datum est loqui cum aliquibus qui crediderunt se fidem habuisse, sed non vixerunt vitam fidei, quae est charitas, et deprehensum quod exclusi essent caelo: et praeterea saepe e caelo dictum est quod vita maneat hominem, et quod fides separata a vita nihil sit.