Apocalypse Explained (Whitehead) n. 794

Previous Number Next Number See English 

794. [Vers. 5.] "Et datum ei os loquens magna et blasphemias." Quod significet doctrinam destruentem bona Verbi, et penitus vera ejus, constat ex significatione "oris," quod sit doctrina, ex qua instructio, praedicatio, et ratiocinatio (de qua supra n. 782); quod doctrina per "os bestiae" significetur, est quia in versu mox praecedente dictum est quod "adoraverint draconem et ejus bestiam," et per id significata est agnitio illius dogmatis, et receptio in doctrina; et quia supra etiam dictum est quod "os illius bestiae esset sicut os leonis," et per id significata est instructio, praedicatio et ratiocinatio, quae sunt ex recepta doctrina: ex significatione "loqui magna," quod sit docere mala destruentia bona Verbi, "magnum" enim in Verbo dicitur de bono, ac in opposito sensu de malo, at "multum" de vero et in opposito sensu de falso (videatur supra, n. 336 [a], 337, 424); quia per "bestiam" intelliguntur illi qui per ratiocinia separant fidem a vita, et qui hoc faciunt destruunt bona Verbi, et quia per "os" ejus significatur doctrina eorum, ideo per "loqui magna" significatur destruere bona Verbi: et ex significatione "loqui blasphemias," quod sit falsificare vera Verbi (de qua supra, n. 778): ex his patet quod per "os datum ei loquens magna et blasphemias" significetur doctrina destruens bona Verbi, et falsificans penitus vera ejus. Quod dicatur, falsificans penitus vera ejus, est quia falsificatio Verbi usque ad destructionem Divini Veri quale est in caelis et quale est in sensu spirituali Verbi, significatur per "blasphemiam" (videatur supra, n. 778): hoc ita intelligitur per falsificare penitus vera.

[2] Dicitur quod per "os bestiae loquens magna" significetur doctrina, ac inde instructio, praedicatio, et ratiocinatio, destruens bona Verbi; quare dicetur per quid destruit: destruit illa imprimis per id, quod doceat quod fides absque bonis operibus justificet et salvet, et illud per hoc ratiocinium confirmant, quia nemo potest bonum facere ex se, et quia bonum quod homo facit ex se non possit non esse meritorium; et hoc quoque constabiliunt ex Verbo, imprimis ex Pharisaeo et Publicano orantibus in Templo, Quod hic justificatus sit solum per quod dixerit, "Deus propitius esto mihi peccatori;" et quod Pharisaeus non justificatus sit, qui dixit se non rapacem, injustum et adulterum esse, sicut reliqui, et se jejunasse bis in septimana, et dedisse decimas omnium quae possedit (Luc. xviii. 10-14);

et quoque ex his Domini verbis, "Num" Dominus "gratiam habet servo.., quod fecerit quae mandata sunt illi? Non reor: sic etiam vos, cum feceritis omnia quae mandata sunt vobis, dicitis utique servi inutiles sumus, quia quod debebamus facere fecimus" (Luc. xvii. 9, 10):

at qui ex his concludunt quod nihil justificationis et salvationis sit in bonis operibus, sed in sola fide, maxime errant, non sciunt enim quid sunt bona opera. Sunt enim opera quae fiunt ab homine; haec non bona sunt: et sunt opera quae fiunt a Domino per hominem, et haec bona sunt: utraque usque in externa forma apparent similia, sed in interna sunt prorsus dissimilia. Opera quae Pharisaeus recensuit, erant opera ab ipso, et inde quoque meritoria; similiter opera quae ex mandato faciunt servi, qui usque dicuntur inutiles.

[3] Nunc itaque dicetur quomodo opera ab ipso homine fiunt, et quomodo opera a Domino apud hominem, tum quomodo haec ab illis dignoscuntur. Supra (n. 790 [b]) ostensum est quod homini binae mentes sint, una spiritualis, altera naturalis: mens spiritualis est quae vocatur internus et spiritualis homo, et mens naturalis est quae vocatur externus et naturalis homo: et quia homini internum spirituale est et externum naturale, ac internum conjunctum est caelo et externum conjunctum est mundo, sequitur quod quicquid homo facit ex illo interno per externum, hoc faciat ex caelo, hoc est, per caelum a Domino; at quicquid homo facit ab externo absque interno, hoc faciat homo ex se. Hoc intelligitur per Domini verba apud Lucam, Utique vos Pharisaei externum poculi et patinae purgatis, internum vero vestrum plenum est rapina et malitia: insipientes, nonne qui fecit externum, etiam internum fecit? immo vero quae insunt: date eleemosynam, tum ecce omnia munda vobis erunt" (xi. 39-41):

dicitur, externum "poculi et patinae," ac internum eorum, quia per "poculum" intelligitur simile quod per "vinum," et per "patinam" simile quod per "cibum;" per "vinum" significatur verum, ac per "cibum" significatur bonum: dicitur etiam "date eleemosynam," et per illam significatur amor et charitas; ex illis patet, quod quicquid homo facit ex solo externo, immundum sit, at quicquid ab interno purgato facit per externum, mundum sit, hoc enim a Domino est, illud autem ab homine: sed hanc rem etiam exempla illustrent. Internum est bonum facere propter bonum, verum loqui propter verum, sincerum agere propter sincerum, et justum facere propter justum: qui bonum facit propter bonum, is bonum facit ex bono, ita ex Domino, qui est ipsum Bonum, et ex quo omne bonum; qui verum loquitur propter verum, is verum loquitur ex vero, ita ex Domino, qui est ipsum Verum, et ex quo omne verum: similiter qui sincerum agit propter sincerum, et justum facit propter justum, nam sincerum est bonum et verum morale, et justum est bonum et verum civile; et omne bonum et verum est a Domino, et non ab homine, quia fiunt ex interno per externum. At si homo facit et loquitur bonum, verum, sincerum et justum propter se et mundum, facit et loquitur illa ex se, quia ab externo homine absque interno; et illa facta seu opera sunt omnia mala, et si in illis spectatur caelum, sunt meritoria, quae omnia sunt iniqua. Opera illa num sint ex Domino, vel num ex homine, non dignosci potest ab aliquo in mundo, quoniam utraque apparent similia in externa forma, sed solum dignoscuntur a Domino; at post vitam hominis in mundo, aperitur ex qua origine sunt (Matth. x. 26, 27: Marc. iv. 22: Luc. viii. 17; cap. xii. 2, 3, 8, 9). Quomodo autem homini datur internum, et externum ab interno, videatur supra (n. 790 [b]).

[4] Ex his nunc constare potest, si homo impleret omnia legis ex se, ut si daret multa pauperibus, si bonum faceret pupillis et viduis, opem ferret egenis, immo si daret esurientibus edere, potaret sitientes, colligeret peregrinos, indueret nudum, visitaret aegrotos, veniret ad vinctos in carcere, Evangelium praedicaret et doceret, converteret gentes, frequentaret templa, praedicationes devote auscultaret, quotannis saepe obiret sacramentum Cenae, vacaret precibus, et plura, ac internum ejus non purificatum est ab amore imperandi et a fastu propriae intelligentiae, a contemptu aliorum, ab odio et vindicta, ab astu et malitia, ab insinceritate et injustitia, a lascivo adulterii, et a reliquis malis et inde falsis, usque omnia illa opera sunt hypocritica, et sunt ex ipso homine, et non a Domino. At vero eadem illa opera, quando internum purificatum est, sunt omnia bona, quia a Domino apud hominem. Hoc ex mille exemplis in mundo spirituali mihi testatum factum est. Audivi quod pluribus datum sit recordari actorum vitae suae in mundo, et enumerare bona quae fecerunt; sed cum aperiebatur internum eorum, deprehensum est illud plenum omni malo et inde falso; et tunc revelatum est illis, quod bona quae enumeraverunt, ex se fecerint, quia propter se et mundum. Aliter vero apud illos qui abstinuerunt a malis faciendis ex Verbo, et dein fugerunt et aversati sunt illa propterea quod peccata essent, et contra amorem in Deum, et contra charitatem erga proximum; eorum opera, tametsi in externa forma similia apparuerunt operibus illorum, de quibus mox supra dictum est, et quoque similiter percepta sicut a se facta fuissent, omnia bona fuerunt. Haec opera sunt, quae in Verbo intelliguntur per "opera" quae hominem faciunt spiritualem, et felicem in aeternum; et haec sunt, quae a fide nullatenus separari possunt; nam fides, si ab ea separarentur, foret mortua, et fides mortua est fides falsi ex malo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church