Apocalypse Explained (Whitehead) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. "Et oculi Ipsius sicut flamma ignis." - Quod significet Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius, constat ex significatione "oculorum," quod sint intellectus (de qua supra, n. 37), et cum de Domino, quod sint praesentia, et inde providentia (n. 3860, 10569), de qua sequitur; et ex significatione "flammae ignis," quod, cum de Domino, sit Divinus Amor. Causa quod "flamma ignis" sit Divinus Amor, est quia Dominus e caelo apparet ut Sol, et Divinum quod procedit ab Ipso ut lux, flammea in intimo seu tertio caelo, et candida in medio seu secundo caelo; ipse Divinus Amor est qui ita apparet. Inde est, quod "ignis" et "flamma" in Verbo significent amorem. (Ut constare potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt: nempe, Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu, n. 934, 4906, 5215. Quod "ignis sacer" et "caelestis" sit Divinus Amor, et omnis affectio quae illius Amoris, n. 934, 6314, 6832. Quod binae omnes caloris sint; una ex sole mundi, ex quo omnia vegetant in tellure; altera ex Sole caeli, qui est Dominus, ex quo omne vitae angelis et hominibus, n. 3338, 5215, 7324. Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit, n. 4906, 5071, 6032, 6314. Quod flammea sit verum ex bono intimi caeli, et lux verum ex bono medii caeli, n. 3222, 6832; ex causa, quia lux in intimo caelo apparet flammea, et in medio candida, n. 9570. Et praeterea in opere De Caelo et Inferno, n. 116-140.) Quod "oculi" cum de Domino, significent Divinam Providentiam, est quia cum de homine, significant intellectum, et Divinus Intellectus quia infinitus est Divina Providentia. Non aliud per "oculos" Jehovae significatur apud Esaiam, "Inclina, Jehovah, aurem tuam et audi; et aperi, Jehovah, oculos tuos et vide" (xxxvii. 17);

apud Jeremiam, "Ponam oculum meum super illos in bonum, et reducam eos super terram hanc et aedificabo eos" (xxiv. 6);

apud Davidem, "Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum" (Psalm. xxxiii. 18);

et apud eundem, "Jehovah in templo sanctitatis suae;... oculi Ipsius vident, et palpebrae Ipsius probant filios hominis" (Psalm. xi. 4);

et alibi. (Quid Divina Providentia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 267-279.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church