69. (Vers. 15.) "Et pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti." - Quod significet ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore, constat ex significatione "pedum," quod sint naturale (de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952); inde, cum de Domino, quod sint ultimum ordinis Divini, quia id est naturale; ex significatione "chalcolibani," seu aeris levigati, quod sit bonum naturale (de qua sequitur); et ex significatione "igniti," cum de Domino, quod sit quod ex Divino Amore (de qua n. 10055). Dicitur "tanquam in camino igniti," ut exprimatur Divinus Amor in maximo gradu, et in suo pleno; nam Divinum est in suo pleno cum in suo ultimo, et ultimum est naturale (videatur supra, n. 66). Inde patet, quod per "pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino ignitos," significetur ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore. Dicuntur haec, ut quoque praecedentia, comparative; ut quod "caput et capilli candidi esset tanquans lana candida, tanquam nix," et quod "pedes essent similes chalcolibano tanquam in camino igniti;" sed sciendum est quod omnes comparationes in Verbo significent, quia similiter ac ipsae res sunt ex correspondentiis (videatur n. 3579, (1)4599, 8989).
[2] Quod "pedes," cum de Domino, significent ultimum ordinis Divini, et quod hoc sit naturale, est quia caelum est caelum ex Divino Humano Domini, et quod inde caelum in toto complexu referat unum Hominem; et quia tres caeli sunt, quod supremum caelum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes. Divinum quod facit supremum caelum vocatur Divinum caeleste, Divinum autem quod facit medium caelum vocatur Divinum spirituale, ac Divinum quod facit ultimum caelum vocatur Divinum naturale ex spirituali et caelesti: inde patet causa, cur hic describitur Dominus quoad Divinum Humanum, quod est Filius hominis visus in medio candelabrorum, non modo quoad vestes, sed etiam quoad caput, et pectus, et pedes. (Quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra, n. 63; et quod "candelabra" sint caelum, etiam supra, n. 62. Sed haec quia arc1na sunt, hactenus in mundo ignota, et tamen sint quae intelligenda ut comprehendatur sensus internus horum, et sequentium in libro hoc prophetico, ideo singilla descripta sunt in specie in opere De Caelo et Inferno: ut, Quod Divinum Humanum Domini faciat Caelum, n, 7-12, 78-86, seq. Quod inde Caelum in toto complexu referat unum Hominem, n. 59-77. Quod tres Caeli sint, et quod supremum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes, n. 29-40.) Ex his inde intellectis constare potest quid significatur per "pedes Jehovae" seu "Domini" in Verbo, quod nempe ultimum ordinis Divini seu naturale; et quia externum ecclesiae, cultus et Verbi est ultimum ordinis Divini in ecclesia, et est naturale, ideo hoc per "pedes Jehovae" seu "Domini" in specie significatur.
[3] Quia id per "pedes Jehovae" seu "Domini" significatur, ideo cum Dominus sicut Angelus visus prophetis alibi, etiam similiter visus est; ut Danieli:
"Sustuli oculos meos et vidi; ecce Vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus Ejus sicut Tharschisch;... et oculi Ejus sicut faces ignis; brachia Ejus et pedes Ejus sicut splendor aeris levigati" ((Dan.) x. 5, 6). Similiter cherubi, per quos intelligitur Dominus quoad providentiam et custodiam (n. 9277, 9509, 9673), visi sunt Ezechieli:
"Pedes eorum erant... micantes sicut splendor aeris levigati" ((Ezech.) i 7). Similiter Dominus visus ut Angelus postea in Apocalypsi:
"Vidi Angelum descendentem de caelo, amictum nube, et iris circum caput, et facies Ejus ut sol, et pedes Ejus tanquam columnae ignis" (x. 1). Quia talis visus est Dominus quoad pedes, ideo sub pedibus visus est quibusdam ex filiis Israelis, "Sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem" (Exod. xxiv. 10);
quod Dominus illis non visus sit quoad pedes sed "sub pedibus," erat causa quia non in externo ecclesiae, cultus et Verbi erant, sed sub illo (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n 248).
[4] Quoniam "pedes Jehovae" seu "Domini significant ultimum ordinis Divini, et hoc in specie est externum ecclesiae, cultus et Verbi, ideo hoc in Verbo vocatur "scabellum pedum Ipsius:" - Ut apud Esaiam, "Gloria Libani ad Te veniet ad decorandum locum sanctuarii mei, locum pedum meorum honorabilem reddam;... et incurvabunt se ad volas pedum tuorum" (lx, 13, 14);
apud eundem, "Caelum thronus meus. et terra scabellum pedum meorum" (lxvi. 1);
apud Jeremiam, Deus "non recordatur scabelli pedum suorum in die irae" (Thren. ii. 1);
apud Davidem, "Adorate Jehovam Versus scabellum pedum Ipsius" (Psalm. xcix. 5);
apud eundem, "Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (Psalm. cxxxii. 7);
apud Nahum, "Jehovae... nubes pulvis pedum Ipsius" (i. 3);
quod "nubes" sit externum Verbi, seu Verbum quoad litteram, videatur supra (n. 36); et quia "nubes" est externum Verbi, etiam est externum ecclesiae et cultus, nam ecclesia et cultus sunt ex Verbo; "pulvis pedum" dicitur, quia illa quae in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, apparent sparsa.