Apocalypse Explained (Whitehead) n. 67

Previous Number Next Number See English 

67. "Tanquam lana candida, tanquam nix." - Quod significet quoad bonum et verum ibi, constat ex significatione "lanae candidae," quod sit bonum in ultimis (de qua sequitur), et ex significatione "nivis," quod sit verum in ultimis; quod "nix" sit verum in ultimis, est ex aqua ex qua est, et ex albedine et candore. (Quod "aqua" significet verum, videatur infra, n. (1)71; et quod "albedo" et "candor" vem ex transparentia lucis n. 3301, 3993, 4007, 5319, 8459.) Quod "lana candida" significet bonum in ultimis, est quia lana super agnis et ovibus simile significat quod crinis super homine, ac "agni" et "oves" significant bonum, "agni" bonum caeleste (n. 3519, 3994, 10132), et "oves" bonum spirituale (n. 4169, 4809); inde est, quod "capilli," per quos significatur Divinum Verum in ultimis, dicantur "candidi tanquam lana candida, et tanquam nix;" ut quoque de Domino cum transformatus, "Vestimenta Ipsius facta sunt coruscantia, candida valde ut nix, qualia non potest ullo in terra dealbare" (Marc. ix. 3);

et de "Antiquo dierum" apud Danielem, "Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsius (2)sicut lana candida" (vii. 9);

"vestis" etiam significat Divinum in ultimis (videatur supra, n. 64), et "Antiquus dierum" Dominum ab aeterno.

[2] Quia "lana" significat bonum in ultimis, ideo aliquoties in Verbo describitur bonum per "lanam," et verum per "linum" et per "nivem:" - Ut apud Hoscheam, "Dixit, Ibo post amasios meos, dantes panem meum et aquas meas, lanam meam et linum meum;... ideo revertar et accipiam frumentum meum in tempore suo et auferam lanam meam et linum meum" (ii. 5, 9);

apud Ezechielem, "Adipem comeditis, et lanam induitis; quod Optimum est, mactatis; gregem non pascitis" (xxxiv. 3);

apud Davidem, Jehovah "(1)mittit verbum suum in terram dat nivem sicut lanam" (Psalm. cxlvii. 15, 16);

et apud Esaiam, "Si fuerint peccata Vestra sicut dibapha, tanquam nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, tanquam lana erunt" (i. 18);

quod "nix" dicatur de peccatis quae fuerunt sicut dibapha, et "lana" de peccatis quae fuerunt rubra sicut purpura, est quia "dibapha" significant verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo (n. 4922, 9468), ac "rubrum" et "purpura" bonum, et in opposito sensu malum omnis generis (n. (2)3300, 9467, (3)9865).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church