Apocalypse Explained (Whitehead) n. 668

Previous Number Next Number See English 

668. [Vers. 12.] "Et audiverunt vocem magnam ex caelo dicentem illis." -Quod significet Divinam Domini providentiam, constat ex significatione "vocis magnae ex caelo," quod sit Divina Domini providentia; per "vocem e caelo" significatur omne quod procedit a Domino, quod in genere vocatur Divinum Verum, et apud nos in mundo Verbum; ita in specie omne praeceptum et mandatum quod in Verbo; hoc dicitur "vox e caelo," quia ex Domino per caelum descenderat, et continue descendit apud illos qui Verbum ex affectione veri spirituali legunt: quod sit Divina Domini providentia quae hic per "vocem e caelo" significatur, est quia agitur de statu caeli et ecclesiae in fine ejus, quando providetur a Domino ne festina mutatio damnum inferat illis qui separandi sunt, quorum plures in caelum venturi sunt, et plures in infernum conjiciendi; inde est quod sequatur quod bini testes ex mandato "ascenderint in caelum in nube, et viderint illos inimici illorum," et hoc ob causam ut separarentur, ne successiva rerum progressio secundum ordinem per praesentiam eorum apud malos, et inde communicationem (de qua supra), perturbaretur. Sed hoc arcanum non paucis describi potest; in nunc vero sequentibus, quantum fieri potest, elucidabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church