Apocalypse Explained (Whitehead) n. 667

Previous Number Next Number See English 

667. "Et timor magnus cecidit super videntes illos."-Quod significet statum anxietatis apud illos qui non receperunt et agnoverunt, constat ex significatione "timoris magni," quod sit status anxietatis; per "timorem" enim in Verbo significantur variae mutationes status interiorum hominis, hic itaque status anxietatis; et ex significatione "super videntes illos," quod sit apud illos qui non sustinuerunt praesentiam testium, et ideo occiderunt et projecerunt illos; quibus ideo quod viderent illos vivos dolor animi et anxietas cordis; proinde apud illos qui bonum amoris et verum doctrinae non receperunt et agnoverunt. Describitur hic status illorum qui contra bona amoris et vera doctrinae sunt, quando finis ecclesiae veteris est et principium novae; illi tunc in anxietatem veniunt ex praesentia illorum qui amorem et fidem in Dominum recipiunt, ex quibus nova ecclesia; sed hoc fit in mundo spirituali, non autem in mundo naturali; in mundo enim spirituali est communicatio affectionum; et affectio spiritualis, quae est amoris et fidei in Dominum, quae nunc incohat apud quosdam, incutit talem anxietatem apud malos. Hoc itaque intelligitur per quod "timor magnus ceciderit super videntes illos."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church