Apocalypse Explained (Whitehead) n. 669

Previous Number Next Number See English 

669. "Ascendite huc." -Quod significet separationem et inde tutelam, constat ex significatione "ascendere in caelum," cum de "testibus," per quos significantur bona amoris et vera doctrinae, quod sit separari ab illis apud quos bona amoris et vera doctrinae non sunt, ita separari a malis; et quia causa separationis est, ne illa, nempe bonum amoris et verum doctrinae, laedantur a malis, inde per "Ascendite huc" etiam significatur tutela; nam si illa communicarentur malis, reciperentur ab illis exterius, sed laederent illa interius negando et subsannando: inde eveniret quod mali conjungerentur cum simplicibus probis, qui interiora illorum, quod sint mala, percipere nequeunt; et simplices probi ultimum caelum constituunt; ideo nisi separarentur, potuisset damnum inferri illis qui in eo caelo sunt per conjunctionem cum externis illorum (sed de hac re videantur plura in opusculo De Ultimo Judicio, n. 70). Hoc involvit quod mandatum sit duobus testibus ut "ascenderent in caelum," et quoque quod per id significetur tutela.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church