463. "Et ceciderunt coram throno super facies suas, et adoraverunt Deum." - Quod significet gratiarum actionem ex humili corde, quod a Domino tot salvati sint, constat ex significatione "cadere super facies et adorare," quod hic sit ex humili corde gratias agere; per "cadere" enim "super facies" significatur humiliatio cordis, quoniam cadere super facies correspondet illi humiliationi; omnes enim actus corporis correspondent affectionibus quae mentis sunt, adeo ut unum faciant per correspondentias; sic "cadere super facies coram Deo" in cultu, unum per correspondentiam agit cum humiliatione cordis; inde est quod apud antiquos solenne fuerit, et adhuc apud plures gentes solenne sit, in cultu cadere super ipsas facies, at hodie in Christianismo solum se demittere super genua: quod per "adorare" significetur gratiarum actio quod tot salvati sint, constat ex antecedentibus et consequentibus, agitur enim de salvatione eorum qui in bono secundum religiones suas vixerunt, tametsi non in genuinis veris fuerint; gratiarum actio ab universo caelo propter id est quae mox sequitur. Dicitur, "Ceciderunt super facies et adoraverunt Deum;" et "cadere super facies" est testificatio humiliationis cordis ex bono amoris, et "adorare Deum" est testificatio humiliationis cordis per vera ex illo bono.