Apocalypse Explained (Whitehead) n. 462

Previous Number Next Number See English 

462. [Vers. 11.] "Et omnes angeli stabant circum thronum, et seniores et quatuor animalia." - Quod significet conjunctionem Domini cum universo caelo, constat ex significatione "stare circum thronum," quod sit conjunctio cum Domino; nam per "Sedentem super throno et Agnum" intelligitur solus Dominus (ut mox supra, n. 460, dictum est), et per "Stare circum" significatur conjunctio; in mundo enim spirituali apparent illi praesentes cum quibus conjunctio est, et absentes cum quibus non conjunctio: et ex significatione "angelorum," "seniorum" et "quatuor animalium," quod sint qui in tribus caelis, ita qui in universo caelo; per "angelos" intelliguntur illi qui in primo seu ultimo caelo sunt, per "seniores" qui in secundo seu medio caelo, et per "quatuor animalia" qui in tertio seu intimo caelo; quod per "viginti et quatuor seniores" et per "quatuor animalia" intelligantur in genere caeli superiores, et in specie per" seniores "illi qui in caelo secundo seu medio sunt, et per "quatuor animalia" qui in caelo tertio seu intimo, videatur supra (n. 313 [a], 322, 362); inde sequitur quod per "angelos" hic intelligantur caeli inferiores. Omnes quidem qui in caelis sunt, vocantur angeli; sed qui in superioribus caelis sunt, quia in intelligentia et sapientia sunt prae reliquis, hic vocantur "seniores," et intelliguntur per "quatuor animalia;" quare etiam proxime circum thronum steterunt, ut supra a Johanne visum est. Sciendum est quod Johanni visi sint angeli in copia, et simul viginti et quatuor seniores, ac cherubi seu quatuor animalia, et quod non omnes qui in caelis sunt, visi sint, hoc est, universum caelum; erat enim visio prophetica, quae talis est, ut illa quae videntur significent; hic pauci illi totum seu universum caelum, prout quod "viginti et quatuor seniores" caelum secundum seu medium, et "quatuor animalia" caelum tertium seu intimum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church