Apocalypse Explained (Whitehead) n. 464

Previous Number Next Number See English 

464. [Vers. 12.] "Dicentes, Amen." - Quod significet Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono, constat ex significatione "amen," quod sit veritas; et quia Dominus est ipsa Veritas (ut Ipse docet, Joh. xiv. 6), ideo per "Amen" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Verum: hoc itaque per "amen" hic significatur, quia sermo est ab angelis trium caelorum ad Dominum. Quod "amen" hic primo loco dicatur, et quoque postremo, significat quod Dominus quoad Divinum Verum ex Divino Bono sit in primis et in ultimis, seu quod Ipse Dominus sit Primus et Ultimus; nam Divinum Verum unitum Divino Bono est Dominus in caelis, est enim id Divinum procedens, ex quo omnia caeli ac ipsum caelum (ut in opere De Coelo et Inferno, n. 13, 126-140, 275, ostensum videatur). (Quod esse in primis et ultimis significet in omnibus, etiam supra, n, 41, 417; et in Arcanis Caelestibus n. 10044, 10329, 10335; et quod "Amen" significet Dominum quoad Divinum Verum, supra, n. 228.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church