Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1224

Previous Number Next Number See English 

1224. (Verse. 9.) "Et dixit mihi, Scribe."- Quod significet quod haec erunt posteritati in memoriam, constat ex signicatione "scribere," quod sit inscribere vitae et fidei hominis (de qua (supra), n. 222); et quod sit certum (n. 898); hic autem quod erit posteritati in memoriam, nam agitur de ecclesia a Domino instauranda, quae per "Novam Hierosolymam Intelligitur, haec enim est quae intelligitur per "uxorem Agni," et quoque vocatur "uxor Ipsius" (Apoc. xxi. 9, 10).

[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).) (5.) Quod Dominus apud illos qui extra caelum et ecclesiam sunt, qui in inferno sunt, vel in infernum venturi sunt, etiam praesens sit, et sciat omnem illorum statum, ex facultate intellectuali quae est cuivis homini, et ex opposito.- Omni homini sunt tres gradus vitae, infimus communis cum bestiis, ac duo superiores qui cum illis non communes sunt. Homo per binos hos gradus superiores est homo; hi clausi sunt apud malos, sed aperti apud bonos. Sed hi gradus apud malos non clausi sunt pro luce caeli, quae est sapientia, quae procedit a Domino ut Sole; sed clausi sunt pro calore, qui est amor, qui simul inde procedit. Ex eo est quod omni homini, etiam malo, sit facultas intelligendi, sed non facultas volendi ex amore caelesti: voluntas enim est receptaculum caloris, hoc est, amoris, ac intellectus est receptaculum lucis seu sapientiae ex illo Sole.

[3] Quod omnis homo non sit intelligens et sapiens, est quia ille qui non est occluserat apud se receptaculum amoris illius per vitam; quo occluso non vult intelligere aliud quam quod amat, id enim vult et amat cogitare, et inde quoque intelligere. Nunc quia cuivis homini est facultas intelligendi, etiam malo, et illa facultas est ex influxu lucis e Sole qui est Dominus, patet quod Dominus etiam praesens sit apud illos qui extra caelum et ecclesiam sunt, qui vel in inferno sunt, vel in infernum venturi sunt. Ex illa facultate etiam est quod homo possit cogitare et ratiocinari de variis, quae non possunt bestiae; et quoque ex illa est quod homo vivat in aeternum.

[4] Altera ratio omnipraesentiae Domini in inferno, est quia universum infernum est coram Domino, aeque ac universum caelum, sicut unus Homo, sed ut Homo Diabolus, seu ut Homo monstrum; apud hunc sunt omnia in opposito ad illa quae in Divino Homine Angelo sunt; quare ex hoc Homine cognoscitur omne quod apud illum, hoc est, ex caelo omne quod in inferno; nam ex bono cognoscitur malum, et ex vero falsum, ita omne quale horum ex quali illorum. Sunt tres caeli, et sunt tres inferni; et sicut caeli in societates distincti sunt, ita quoque inferni, et unaquae|v|is societas inferni correspondet ex opposito societati caeli; correspondentia est sicut inter affectiones bonas et inter affectiones malas, nam omnes societates sunt affectiones: ita quemadmodum unaquaevis societas caeli in conspectu Domini est sicut unus Homo Angelus in similitudine suae affectionis, ut dictum est, ita quoque unaquaevis societas inferni est in conspectu Domini sicut unus Homo Diabolus in similitudine suae malae affectionis; datum etiam est hoc videre. Apparent quidem sicut homines, sed monstrosi. Tria illorum genera vidi, ignitos, nigros et pallidos, omnes tamen deformi facie, sono sicco, loquela externa, ac gestu simili; omnibus est amor lascivus, et nemini castus; jucunda voluntatis illorum sunt mala, et jucunda cogitationis illorum sunt falsa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church