Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1225

Previous Number Next Number See English 

1225. "Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt."- Quod significet quod illi in caelum venturi sint, qui per vera ex Verbo conjunguntur Domino, et fiunt ecclesiae, constat ex significatione "beatorum," quod sint qui in caelo sunt, et in caelum venturi sunt, hi enim sunt beati; ex significatione "cenae," quod sit consociatio per amorem et communicatio (de qua (supra), n. 252); inde per "cenam nuptiarum Agni" significatur conjunctio cum Domino, et inde communicatio cum illis qui ab illa ecclesia sunt.

[2] (Continuatio ( Omnipraesentia et de Omniscientia).) (6.) Quod ex omnipraesentia et omniscientia Domini ita percepta, in intellectum cadat quomodo Dominus est omne et in omnibus caeli et ecclesiae, et quod in Domino simus et Ipse in nobis.- Per omnia caeli et ecclesiae intelligitur Divinum Verum et Divinum Bonum; illud est ex luce Solis caeli, quae est sapientia, et hoc est ex calore Solis caeli, qui est amor; angeli, quemadmodum sunt recipientes illorum, ita sunt caelum in communi, et illi caeli in singulari; et homines, quemadmodum sunt recipientes illorum, ita sunt ecclesia in communi, et illi ecclesiae in singulari: non datur aliquid apud ullum angelum quod facit caelum in illo, nec aliquid apud ullum hominem quod facit ecclesiam in illo, nisi quam Divinum procedens a Domino; nam quod omne verum fidei, et omne bonum amoris sit a Domino, et nihil eorum ab homine, notum est. Ex his patet quod Dominus sit omne et in omnibus caeli et ecclesiae.

[3] Quod in Domino simus, et Ipse in nobis, docet Ipse apud Johannem, Jesus dixit, "Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo" (vi. 56);

et apud eundem, "In die illo agnoscetis quod... vos in Me, et Ego in vobis" (xiv. 20, 21);

et alibi (dicitur) Quod in Ipso vivamus, moveamur, et simus ((Act. Apost. xvii. 28)). Omnes angeli caeli et omnes homines ecclesiae sunt in Domino, et Dominus in illis, quando sunt in caelesti illo Homine, de quo supra dictum est; angeli et homines tunc in Domino sunt quia sunt recipientes vitae ab Ipso, ita in Ipsius Divino; et Dominus in illis est, quia est vita in recipientibus. Ex his patet quod omnes qui in naturali idea de Domino sunt, non possint intelligere omnipraesentiam Ipsius aliter quam intuitivam, dum tamen est actualis, qualis est omnipraesentia Spiritus sancti, qui est Divinum procedens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church