26. Quoniam universum Coelum et omnia Coeli ad unum Deum se referunt, ideo loquela angelica talis est, ut per quendam concentum ex concentu Coeli fluens desinat in unum; indicium quod illis impossibile sit cogitare nisi unum Deum; loquela enim est ex cogitatione.