Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. Simile foret in Ecclesia per universum terrarum orbem sparsa, quae Communio [sanctorum] vocatur, ex eo quod sicut unum Corpus sub uno Capite sit: notum est, quod Caput regat Corpus sub se ad nutus, in Capite enim residet intellectus et voluntas, et ex intellectu et voluntate agitur corpus, usque adeo ut Corpus sit modo obedientia: corpus non potest agere aliquid nisi ex intellectu et voluntate in Capite, similiter homo Ecclesiae nisi ex Deo; apparet sicut corpus agat ex se, ut sicut manus et pedes in agendo moveant se ex se, et sicut os et lingua in loquendo vibrent se ex se, cum tamen ne hilum ex se, sed ex affectione voluntatis et inde cogitatione intellectus in Capite. Cogita tunc si uni corpori plura capita forent, et unumquodvis caput sui juris esset ex suo intellectu et ex sua voluntate, an subsistere possit corpus; inter illa unanimum non dabile est, quale est unius capitis. Sicut est in Ecclesia, ita est in Coelo,* quod ex myriadibus myriadum angelorum consistit; nisi omnes et singuli spectarent ad unum Deum, decideret unus ab altero, et Coelum dissolveretur: quare si angelus Coeli modo cogitat de pluribus diis, illico disparatur, ejicitur enim in ultimum finem coelorum, ac decidit. * Prima editio: Coelis,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church