Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 27

Previous Number Next Number See English 

27. Quis, cui integra ratio est, non percipiet, quod Divinum non dividuum sit, tum quod plures Infiniti, Increati, Omnipotentes ac Dii non dentur; si alius, cui ratio non est, diceret quod plures Infiniti, Increati, Omnipotentes ac Dii dabiles sint, modo una eadem essentia sit illis, et quod per id unus Infinitus, Increatus, Omnipotens et Deus sit, annon una eadem essentia est unum idem, et unum idem pluribus non datur; si diceretur, quod unum sit ab altero, tunc ille qui est ab altero non est Deus in Se,* et tamen Deus in Se** est Deus a Quo omnia, videatur supra n. 16. * Prima editio: se, ** Prima editio: se


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church