Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. Quod homo hunc suum statum post mortem non sciverit, sunt plures causae; inter illas etiam est, quod non potuerit illustrari, tam parum fidei apud illum fuit de immortalitate animae; ut constare potest ex multis, etiam eruditis, qui se credunt bestiis similes, et modo perfectiores illis quod possint loqui; et ideo corde suo negant vitam post mortem, tametsi illam ore fatentur: ex qua illorum cogitatione ita sensuales facti sunt, ut non potuerint credere quod homo sit homo post mortem, quia illum oculis suis non vident; dicunt enim, Quomodo potest anima talis esse? Aliter qui se victuros post mortem credunt; illi interius in se cogitant, quod in caelum venturi sint, deliciis fruituri cum angelis, paradisos caelestes visuri, et in vestibus albis staturi coram Domino, et plura. Haec interior est illorum cogitatio; exterior potest divagari ab illa, quando cogitant de anima ex hypothesi eruditorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church