Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. Quod homo sit aeque homo post mortem, tametsi non coram oculis apparet, constare potest ex angelis visis Abrahamo, Guideoni, Danieli, et aliis prophetis; ex angelis visis in sepulcro Domini, ac postea multoties Johanni in Apocalypsi; cumprimis ex Ipso Domino, qui quod esset Homo ostendit discipulis per tactum et per esum, et tamen coram oculis illorum inconspicuus factus est. Quod viderint, erat, quia tunc aperti sunt oculi spiritus illorum; et cum hi aperiuntur, apparent illa quae in mundo spirituali sunt, aeque clare sicut illa quae in mundo naturali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church