Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. CONTINUATIO DE MUNDO SPIRITUALI. (IV.) DE MUNDO SPIRITUALI. De Mundo Spirituali actum est in singulari Opere De Caelo et Inferno, in quo descripta sunt plura istius mundi; et quia omnis homo post mortem in illum mundum venit, descriptus etiam ibi est status ejus tunc. Quis non novit, quod homo post mortem victurus sit, quia natus est homo, et creatus ad imaginem Dei, et quia Dominus in Verbo suo id docet? Sed qualis vita ei futura est, hactenus ignotum fuit, Creditum est, quod tunc esset anima, de qua non aliam ideam ceperunt quam sicut de aere aut aethere, in quo cogitativum quid resideret, absque visu qualis est oculi, absque auditu qualis est auris, et absque loquela qualis est oris: cum tamen homo est homo aeque post mortem, et talis homo ut non sciat aliter quam quod adhuc sit in priori mundo; videt, audit, loquitur sicut in priori mundo; ambulat, currit, sedet sicut in priori mundo; edit et bibit sicut in priori mundo; dormit et evigilat sicut in priori mundo; delicio conjugiali fruitur sicut in priori mundo; verbo est homo quoad omnia et singula. Ex quo patet, quod mors sit modo continuatio vitae, et quod sit modo transitus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church