Canons (Mongredien and Coulson) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT TERTIUM. QUOD DIVINUM QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, PROCEDENS A DEO PER HUMANUM IPSIUS, TRANSEAT PER CAELUM ANGELICUM IN MUNDUM, ITA PER ANGELOS IN HOMINES. 1. Quod Deus unus in Humano suo sit supra caelum angelicum, apparens ibi ut Sol, a quo procedit amor ut calor, et sapientia ut lux. 2. Quod sic sanctum Dei, quod vocatur Spiritus Sanctus, influat ordine in caelos,-immediate in caelum supremum quod vocatur tertium, immediate et quoque mediate in caelum medium quod vocatur secundum, similiter in caelum ultimum quod vocatur primum. 3. Quod per hos caelos influat in mundum, et per hunc in homines ibi. 4. Quod tamen angeli caeli non sint Spiritus Sanctus. 5. Quod omnes caeli, una cum ecclesiis in terris, sint in visu Domini sicut unus Homo. 6. Quod solus Dominus sit anima et vita illius Hominis, et quod omnes qui animantur et vivunt ab Ipso sint corpus Ipsius. Inde est quod dicatur quod fideles faciant corpus Domini, et quod illi sint in Ipso, et Ipse in illis. Quod Dominus in angelos caeli et in homines ecclesiae influat in quadam similitudine quemadmodum anima in corpus apud hominem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church