Canons (Mongredien and Coulson) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT QUARTUM. QUOD INDE [TRANSEAT] PER HOMINES AD HOMINES, ET IN ECCLESIA IMPRIMIS PER CLERICOS AD LAICOS. 1. Quod nemo possit accipere Spiritum Sanctum nisi a Domino Jesu Christo, quia Ille a Deo Patre per Ipsum procedit, {1} et per Spiritum Sanctum intelligitur Divinum procedens. @1 "et per":--sic Sc.; N. legit "Per"$ 2. Quod nemo possit Spiritum Sanctum, hoc est Divinum Verum et Bonum, accipere, nisi qui Dominum immediate adit, et simul in dilectione est. 3. Quod Spiritus Sanctus, hoc est, Divinum procedens, nunquam fiat hominis; sed quod constanter sit Domini apud illum. 4. Quod ideo Sanctum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, non inhaereat, et quod nec maneat, nisi quamdiu homo, qui illud accepit, ac in Dominum credit, et simul in doctrina veri ex Verbo est, et in vita secundum illam. 5. Quod Sanctum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, non transferatur ab homine in hominem, sed a Domino per hominem in hominem. 6. Quod Deus Pater non mittat Spiritum Sanctum, hoc est Divinum suum, per Dominum in hominem; sed quod Dominus mittat illum a Deo Patre.{1} @1 [ANNOTATIONES E MARGINE, quae fortasse hic pertineant:-]Quod Spiritus Sanctus sit Divina operatio et virtus procedens a Deo uno. Quod procedat ex Domino et a Deo Patre. Quod procedat ex Domino a Deo Patre, et non vicissim$ 7. Quod clericus, quia ex Verbo docturus est doctrinam de Domino, deque redemptione et salvatione ab Ipso, inaugurandus sit per sponsionem Spiritus Sancti, et per repraesentationem translationis Ejus; sed quod {1} a clerico recipiatur secundum fidem vitae ejus. @1 a pro "e"$ 8. Quod Divinum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, a Domino per clericum procedat ad laicum, per praedicationes, secundum receptionem doctrinae veritatis inde.{1} @1 [ANNOTATIONES E MARGINE, quae forte sunt hic legendae:--]Quod procedat, ad clericos, et ab his ad laicos. Quod influens [sit] in {2} homines qui in Dominum {3} credunt, et si secundum ordinem, in clericos, et sic per hos in laicos.$ @2 "homines":--sic Sc.; N. legit "homine".$ @3 credunt:--Sc. habet "credent"; N. legit "cadunt".$ 9. Et quod per sacramentum Sanctae Cenae, secundum paenitentiam ante illud.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church