Canons (Mongredien and Coulson) n. 34

Previous Number Next Number See English 

34. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT SECUNDUM. QUOD SPIRITUS SANCTUS, QUI A DEO UNO PER HUMANUM IPSIUS PROCEDIT, IN ESSENTIA SUA SIT IDEM DEUS; SED QUOD APPARENTER AD SUBJECTA, QUAE IN SPATIIS SUNT, SIT DIVINUM PROCEDENS. 1. Quod Deus qualis fuit ante creationem, talis sit post illam; ita qualis fuit ab aeterno, talis sit in aeternum. 2. Quod Deus ante creationem non fuerit in extenso spatio; ita nec post creationem in aeternum. 3. Consequenter quod Deus sit in spatio absque spatio, et in tempore absque tempore. 4. Quod sic Spiritus Sanctus, qui procedit a Deo uno per Humanum Ipsius, sit idem Deus. 5. Quod de Deo, quia est ubivis idem, non dici possit quod procedat, nisi apparenter ad spatia, quia haec procedunt; proinde apparenter ad subjecta, quae in spatiis sunt. 6. Et quia haec sunt in mundo creato, sequitur quod Spiritus Sanctus ibi sit Divinum procedens. 7. Quod omnipraesentia Dei plene convincat quod Spiritus Sanctus sit Divinum procedens a Deo uno et individuo, et non Deus ut Persona per Se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church