Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. (62) De illis qui continue rixantur de veris: sunt inferna ubi nihil aliud faciunt quam quod rixentur de veris; erat unum illorum sub inguinibus; ibi erant qui credunt se omnia scire, et nihil illos latere, cum tamen non aliud sciunt quam quod fides illorum sit omne Ecclesiae apud hominem: sunt ibi qui quia credunt quod omnia sciant, [et] soli loqui debeant, laicos despiciunt; dicunt continue quod hoc ipsum verum sit, et quod contradici nequeat; audivi ibi contradictiones perpetuas, [et] pugnas, usque ut invehere in alios pugnis velint, sed retinentur ab aliis; ibi apparent sicut lacerent vestes, et auditur inde sicut stridor dentium; sic abeunt et redeunt, et sic rixantur, ne hilum propter verum sed propter se ex fastu proprii intelligendi, et ex pruritu dominandi; removentur illi ab aliis, quia omnem tranquillitatem animi turbant, et liberum cogitandi ex Verbo auferunt, inducendo suas opiniones sicut ex Divino, et infestando omnes qui non recipiunt; tales consociationes sunt plures hodie ex Christiano orbe, quia diviserunt Ecclesiam secundum opiniones de credendis, et bonum vitae non modo rejiciunt, sed etiam dicunt quod non sciant quid sit, nisi dare pauperibus, et praedicationes audire.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church