199. (61) Per vivam experientiam notum factum est, quod illi qui in sola fide fuerunt et moralem vitam egerunt, coelos sibi fecerint, ubi in luce fuisse sibi visi sunt, sed ostensum est quod esset lux hyemalis, cum enim angeli illuc spectaverunt, loco lucis apparuit caliginosum; illi qui illuc veniunt et in charitate sunt, dolorem in pectore, ventre et in genubus sentiunt.