198. (60) Illi qui in principio sunt ex doctrina quod sola fides salvet, et tamen bonam vitam egerunt, faciunt quasdam societates, in quarum medio illi sunt, ac ad circumferentias illi qui minus tales, et tandem qui mali sunt, sic ut sint circumdati malis: dictum est illis, quod adhuc inter malos habitent.