Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 197

Previous Number Next Number See English 

197. (59) Infra ad sinistrum sunt illi qui se confirmaverunt de sola fide ex doctrina, sed usque vixerunt vitam charitatis ex principio quod fides producat opera charitatis; illi quia bene vixerunt, usque accepti sunt, et conjunctionem habent cum coelo, sed usque non directam, ex causa quia in principio haerent quod fides producat, cum tamen fides est cogitationis, et cogitatio nihil producit, sed solum docet, quid faciendum, et si homo facit illa, tunc non est ex aliqua fide, quia cognitiones veri non fiunt fidei, priusquam homo fecit illas; est sicut qui credit quod visus operetur in manus ut homo faciat operas, aut in pedes ut ambulet nec offendat pede et ne impingat, cum tamen visus non operatur id sed docet et manifestat; ostensum est quod hoc inversum sit, per quod datum sit cuidam ambulare viam et tunc credere quod intellectus duceret; tunc vadit viam ab oriente ad occidentem seu a meridie ad septentrionem, ita a veris ad falsa, et in obscuro; at apud illum mutatus est status per quod voluntas seu amor duceret; tunc ambulavit ab occidente ad orientem et a septentrione ad meridiem, ita in bonum et in verum in luce: et dictum illis quod apud illos qui ita crediderunt, successive invertatur status, et quod tunc primum regenerantur, et in vitam angelicam veniant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church