Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 194

Previous Number Next Number See English 

194. (56 1/2) Perductus sum per societates seu mansiones coeli et loquutus cum pluribus, et cum ad mansiones coeli tertii veni, qui coelestes, tunc cum illis loqui volui de cognitionibus quae fidei vocantur, et in se sunt veritates; miratus quod non vellent respondere ad illa; dixerunt [quod] videant omnia in se ex amore in quo sunt, qui erat amor in Dominum et amor mutuus, dicentes quod veritates fidei illorum vitae inscriptae essent, et inde illas ex luce veri, quae a Domino, viderent, quia in bono est omne verum; tum dixerunt, quid cognitiones nisi propter usus, et usus sunt bona, et bona sunt amoris. Dictum mihi, quia illi in mundo omnia vera quae audiverunt applicuerunt vitae, quod tales sint; omnis illorum amor et omnis fides consistit in facere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church