Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 193

Previous Number Next Number See English 

193. (56) Qui pugnaverat contra mala, et in amorem boni et veri a Domino venit, [quod] in cognitionibus sit veri et boni sicut a se, quod videat illa in se, quodque inscripta sint cordi, ut dicitur apud Esajam et Joelem; est rationale tunc illustratum, at prius non scit illa, modo ex memoria, et tunc non videt illa nisi exterius, et si non interius, sunt sicca, et transeunt, hoc est, vita in veris, nam amori inscripta sunt omnia veri, sicut affectioni corporis animalis omnia quae usui sunt, ut apibus, avibus et aliis; sic etiam homini si in genuino amore veri et boni est. Inde sapientia angelis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church