Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 184

Previous Number Next Number See English 

184. (49) Quod illi qui in fide separata intelligantur per draconem et ejus bestias Quod per draconem intelligantur illi qui in fide separata sunt, patuit ex sequentibus; memoratum quod draco steterit juxta mulierem parituram, ut devoraret illam, et quod per foetum quem mulier paritura, intelligatur doctrina de Domino, et de vita Charitatis; patuit inde, quod cum illa doctrina scriberetur, adessent plures ex illis qui in sola fide, in tali furore, ut vix potuissem scribere, nisi a Domino per angelos tutatus sim, et apparuit sicut vellent discerpere et dilaniare illam; per mulierem ibi intelligitur nova Ecclesia, quae est nova Hierosolyma, et per foetum ejus, doctrina de Domino et de vita Charitatis, et per draconem intelligebantur qui in fide separata, quia tales tunc fuerunt, et qui facturi sicut postea describitur, quod persequuturi mulierem, ut per ejectionem aquae instar fluminis absorberetur illa; per aquam instar fluminis significantur falsa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church