185. (50) Quidam praedicator, qui fuit in sola fide, -ille- apparuit aliis prorsus sicut draco, et quoque visus stare circa mulierem parituram in cupidine devorandi foetum, et tamen visus propinquis quod adstaret illis qui vitam charitatis et Dominum defenderunt. Erat praedicator in Haag.