Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 183

Previous Number Next Number See English 

183. (48) Agitur enim in Apocalypsi de binis religiosis in Christiano orbe, de religioso apud Reformatos, et de religioso apud Pontificios; ex illis enim est totus Christianismus, sunt enim regnantes, et apud reformatos est religiosum de sola fide, quae Ecclesiam devastavit, et apud Pontificios est religiosum de potestate vicaria Domini apud Papas et ejus primates et subalternos, super Ecclesiam, ita super animas hominum, et quoque super Coelum; de his duobus regnantibus religiosis, quae per ultimum Judicium [rejecta sunt], de quo postea agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church