103. Aliter vero factum est cum Benedicto XIV successore ejus; declaravit ille quod animo suo confirmaverit, quod quia Dominus omnem potestatem super coelos transtulerit in Petrum, nihil potestatis reliquum habeat, et quod inde [nec] sancti plus: vidi illum loquentem cum Sixto Quinto, qui evocatus ab inferis, sed delapsus est; audivi illum de Verbo aliquid, et plura loquentem de Bulla Unigenitus, sed quae propalare non heic locus est. Erat astutus, et primum civilis, dein perspicax; prae reliquis amavit Jesuitas; et ad illos in infernum eorum descendit, nec adhuc vidi illum inde ascendisse; et vix reor ascensurum, quia ille bullam Unigenitus se confirmasse et stabilivisse dixit, quia Scripturam Sacram animo suo non aequalem papali dictamini sed inferiorem dixit; cum illi ostensum quod Verbum sanctum esset in singulis vocibus, et quod perpetuae essent correspondentiae, et quod inde pro universo coelo, hoc nihili fecit, dicens quod papale dictamen ejusdem sanctitatis esset, sed dictum, quod in singulis quae Papa in Consistorio pronuntiat, trahat ex infernali amore regnandi super coelum et super terram, et Divinam potestatem sibi vindicandi, et sic pro Deo coli, et in tali dictamine est infernum et non coelum, et ostensum a quibus spiritibus id dictatur, et qui tunc pectus insufflant, et movent, quod sint spiritus infernales, qui corde volunt salutari pro Spiritu Sancto: sed ratiocinatus contra illa.