Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. De Pontificiis aliqua Pontifex qui fuit anno 1738, et tunc in aetate ultima caecus, ille cum ultimum judicium perstabat, habitavit in alto juxta urbem in septentrionali plaga, et vidi illum tunc eductum, sedentem super lectica, et portatum, et missum in locum securum, et quia unusquisque post mortem [in] religionem suam primum perducitur, et postea abducitur, quantum fieri potest, ideo [Pontificii] etiam quaerunt Papam, quapropter semper aliquis praeficitur, qui obit nomen et functionem Papae; ille diu in illa functione post id tempus fuit, sed cum animadvertit, quod illi nihil potestatis sit remittendi peccata, nec aperiendi coelum, et quod illa potestas esset Divina et inde solius Domini, ideo incepit aversari illam doctrinam, et postea abhorrere, et abdicavit se munere illo, et contulit se inter Christianos, qui unice Dominum colunt, et cum illis in coelo est; saepius cum illo loquutus sum, et se beatum vocavit, quod amplexus sit vera illa, et quod se removerit a religioso idololatrico. Dixit, quod similia animo volverit in Mundo, et quod corde agnoverit, quod Verbum sanctum esset, et quod Dominus colendus, sed quod non potuerit recedere tunc propter causas, quas etiam dicebat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church