Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 104

Previous Number Next Number See English 

104. Ludovicus XIV, Rex Galliae, hodie inter felices est, factus a Domino Moderator super optimam societatem nationis Gallicae, super illos qui e mundo alluunt, in Mundo Spirituali; rectum et justum agit, et sedulus est in prospiciendo utilia subditis ibi; agnoscit Dominum, et quod potestas Illi sit super coelos et terras; legit Verbum, et astutias et calliditates fugit; dixit quod talis fuerit in Mundo. -- Quondam, quando cum illo loquebar, subito descendit, visum sicut per gradus, ad locum infra me paulo anterius, et perceptum quod tunc in visione esset sicut Versaliae, et tunc perceptum quod venisset sicut in speciem somni, et illico factum est tacitum circum illum, et apud me, quod per 2 horas perstabat, et postea ascendit et loquebatur ad circumstantes, quod loquutus sit cum rege Galliae nepote, hodie regnante, et quod hortatus illum ut desisteret a confirmanda Bulla Unigenitus, et dixit quod alioquin illi foret infortunium; dixit quod non sciat an clara visione id perceperit, an obscura, quae fit in cogitatione cum aliqua emotione animi; hoc factum est 1759 die 13 Dec. [vesperi] circa horam 7 vel 8 v. circiter.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church