863. "Et descendit ignis a Deo de Caelo, et consumpsit eos," significat quod perierint a concupiscentiis amoris infernalis. - Per "ignem descendentem e Caelo" qui consumpsit eos, significantur concupiscentiae malorum, seu amoris infernalis (ut supra, n. 494, 748); quoniam illi qui in cultu externo separato a cultu interno sunt, in omnis generis malis et in concupiscentiis sunt, quia mala apud illos non per aliquam paenitentiam actualem remota sunt (n. 859). Dicitur quod "ignis a Deo e Caelo descenderit:" ita factum est antiquis temporibus, quando omnia Ecclesiae coram oculis illorum repraesentabantur, proinde quando Ecclesiae erant repraesentativae; at vero hodie, cum repraesentativa cessarunt, similiter dicitur, et per id significatur idem quod olim cum repraesentabatur: quod ignis e Caelo descenderit super illos qui prophanaverunt sancta, videatur supra (n. 494, 748). Simile dicitur de "Gogo et Magogo" apud Ezechielem:
"Ignem et sulphur pluere faciam super Gogum, et super alas ejus, et super populos multos qui cum illo" (xxxviii. 22{1});
"Mittam ignem in Magogum" (xxxix. 6). @1 22 pro "21"$