Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 862

Previous Number Next Number See English 

862. Dictum est quod per "circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam" significetur quod conarentur destruere omnia Ecclesiae Novae, tam vera quam bona ejus, et ipsam doctrinam ejus de Domino et de Vita (ut in antecedente articulo dictum est): quod illa significentur, est quia per "castra sanctorum" significantur omnia vera et bona Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma. Quod castra In spirituali sensu significent omnia Ecclesiae, quae se referunt ad vera et bona ejus, constare potest ex his locis:

"Sol et Luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem; Jehovah dedit vocem coram exercitu Suo, quia multa valde Castra Ipsius, quia innumerus faciens Verbum Ipsius" (Joel ii. 10, 11);

"Castrametabor ad Domum Meam de Exercitu" (Sach. ix. 8);

"Deus dispersit ossa Castrametantium contra te,{1} quia Deus rejecit illos" (Psalm. liii. 6 (B.A. 5)):

"Castrametatur Angelus Jehovae circa timentes Ipsum, et liberat eos" (Psalm. xxxiv. 8 (B.A. 7));

Occurrebant Jacobo Angeli Dei, et dixit Jacob, "Castra Dei haec; ideo vocavit Nomen loci istius Machanaim" (Castra bina) (Gen. xxxii. 2{2}). (Praeter alibi, ut Esaj. xxix. 3; Ezech. i. 24; Psalm. xxvii. 3.) Quod per "exercitus" in Verbo significentur vera et bona Ecclesiae, tum falsa et mala ejus, videatur n. 447, 826, 833; inde etiam per "castra." Quoniam per Filios{3} Israelis ac duodecim Tribus eorum significatur Ecclesia quoad omnia vera et bona ejus (n. 349, 350), quare illi vocabantur "Exercitus Jehovae" (Exod. vii. 4; cap. xii. 41, 51);

et ubi congregati consedebant vocabantur "Castra" (ut Levis. iv. 12; cap. viii. 17; cap. xiii.{4} 46; cap. xiv. 8; cap. xvi. 26, 28; cap. xxiv. 14, 23; Num. i: cap. ii: cap. iii; cap. iv. 5,{5} seq.; cap. v. 2-4{6}; cap. ix. 17 ad fin; cap. x. 2-28{7}; cap. xi. 31, 32: cap. xii. 14, 15; cap. xxi. 10-25{8}; cap. xxxiii. 1-49{9}; Deutr, xxiii. 10-15 (B.A. 9-14); Amos iv. 10). Ex his nunc patet quod per "circumdederunt castra sanctorum, et urbem dilectam," significetur quod conarentur destruere omnia vera et bona Ecclesiae novae, quae est Nova Hierosolyma, et quoque doctrinam ejus de Domino et de Vita. Simile significatur per haec apud Lucam:

"Quando videritis circumdatam ab Exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio: tandem erit Hierosolyma conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium" (xxi. 20, 24);

haec de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae; per "Hierosolymam" etiam hic significatur Ecclesia. Quod "Gog et Magog," hoc est, illi qui in Cultu externo separato a cultu interno sunt, tunc invasuri sint Ecclesiam, et conaturi destruere illam, dicitur etiam apud Ezechielem (cap. xxxviii. 8, 9, 11, 12, 15, 16; cap. xxxix. 2);

et quod tunc Nova Ecclesia a Domino (cap. xxxix. 17{10} ad fin.). @1 te pro "me"$ @2 2 pro "2, 3"$ @3 Filios pro "Filio"$ @4 xiii. pro "xii."$ @5 5 pro "4"$ @6 2-4 pro "2 ad 20"$ @7 2-28 pro "1 ad 11, 29"$ @8 xxi. 10-25 pro "xix. 19 ad 25"$ @9 1-49 pro "2 ad 58"$ @10 17 pro "16"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church