Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 864

Previous Number Next Number See English 

864. (Vers. 10.) "Et Diabolus seducens eos conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi Bestia et Pseudopropheta; et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum," significat illos, qui in malis quoad vitam et in falsis is quoad doctrinam erant, conjectos in Infernum, ubi ab amore falsi sui et a cupiditatibus mali sui interius infestabuntur jugiter in aeternum.-Per "Diabolum seducentem illos" intelligitur Draco, ut patet a praecedentibus; et per "Draconem" intelliguntur in genere qui in malis quoad vitam sunt, et in falsis quoad doctrinam (n. 841): dicitur "Diabolus seducens illos," ut sciretur quod esset Draco; quia ille seduxit (ut patet a vers. 2, 3, 7, 8, hujus capitis): per "stagnum ignis" in quod conjectus est, significatur Infernum ubi amores falsi sunt et cupiditates mali (n. 835); per "Bestiam et Pseudoprophetam" significantur qui in sola Fide et vita et doctrina sunt, tam indocti quam docti, per "Bestiam" indocti et per "Pseudoprophetam" docti (n. 834); per "cruciari dies et noctes" significatur interius infestari jugiter, et per "in saecula saeculorum" in aeternum. Et quia dicitur quod "conjecti sint in stagnum ignis et sulphuris," et per id significatur ubi amores falsi et cupiditates mali sunt (n. 835), sunt haec quibus interius infestabuntur; unusquisque enim in Inferno cruciatur ex suo amore et ejus concupiscentiis; haec enim faciunt vitam cujusvis ibi, et vita cruciatur; quare sunt ibi gradus cruciatus secundum gradus amoris mali et inde falsi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church