Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 810

Previous Number Next Number See English 

810. "Et parvi et magni" significat qui in minori et majori et gradu colunt Domini in ex veris fidei et ex bonis amoris. - Per "parvos et magnos" in naturali Sensu intelliguntur qui in minori et majori gradu dignitatis sunt; in spirituali autem Sensu, qui in minori et majori gradu cultus Domini sunt, ita qui colunt Dominum minus et magis sancte et plene ex veris fidei et ex bonis amoris; hoc significatur, quia sequitur post "laudate Deum (nostrum,) omnes servi Ipsius et timentes Ipsum," per quae talia significantur (n. 809; videatur etiam n. 527, 604).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church