Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 811

Previous Number Next Number See English 

811. (Vers. 6.) "Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium; dicentium Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens" significat gaudium Angelorum infimi Caeli, Angelorum medii Caeli, et Angelorum supremi Caeli, quod Solus Dominus regnet in Ecclesia quae nunc ventura est. - Per "vocem" significatur gaudium cultus, confessionis et celebrationis Domini, quia sequitur quod dixerint "Alleluja," et dein "gaudeamus et exultemus, et demus gloriam Ipsi." Per "vocem turbae multae" significatur gaudium Angelorum infimi Caeli, ut supra (n. 803): per "vocem aquarum multarum" significatur gaudium Angelorum medii Caeli, ut supra (n. 614); quod horum gaudium ita audita sit, est quia "aquae multae" significant vera in copia (n. 50, 614, 685), et Angeli medii Caeli in veris sunt quia in intelligentia: per "vocem tonitruum vehementium" significatur gaudium Angelorum supremi Caeli; quod vox seu sermo illorum audiatur sicut tonitru, videatur supra (n. 615): per "dicere Alleluja" significatur gaudium cultus, confessionis et celebrationis Domini, ut supra (n. 803): per "quia regnat Dominus Deus Omnipotens" significatur quia in Solus Dominus regnat, Dominus enim vocatur Omnipotens (Apoc. i. 8; cap. iv. 8; cap. xi. 17; cap. xv. 3; cap. xvi. 7, 14{1}; cap. xix. 15; cap. xxi. 22; ubi explicationes videantur). Quod haec dicantur de nova Ecclesia a Domino instauranda, constat a tribus versibus sequentibus, in quibus dicitur, "Quia venerunt nuptiae Agni, et Uxor Ipsius paravit se;" tum, "Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt:" propter hoc est gaudium omnium Caelorum, quod in hoc et in sequente versu describitur. @1 7, 14 pro "3, 4"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church