Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 809

Previous Number Next Number See English 

809. (Vers. 5.) "Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate Deum nostrum, omnes servi Ipsius at timentes Ipsum," significat influxum a Domino in Caelum; et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli. - Per "vocem quae e Throno exivit" significatur influxus a Domino in Caelum; quod sit a Domino, est quia "Sedens super Throno" erat Dominus, ut mox supra (n. 808) ostensum est; ideo per "vocem" exeuntem inde intelligitur influxus; nam Dominus, quia supra Caelos est, et apparet coram Angelis ut Sol, non loquitur ad angelos inde, sed influit; et quod influit, hoc recipitur in Caelo ac edicitur, quare vox illa tametsi e Throno, usque audita est a Johanne e Caelo, ita ab angelis ibi; et quicquid angeli e Caelo loquuntur est a Domino; per "laudate Deum nostrum" significatur ut colant Dominum ut Solum Deum Caeli; quod "laudare Deum" sit colere Ipsum, videbitur infra; per "omnes servos Ejus" significantur omnes qui in veris fidei sunt (n. 3, 380); per "omnes timentes Ipsum" significantur qui in bonis amoris sunt (n. 527, 628). Quod "laudare Deum" significet colere Ipsum, et inde quod laus Ipsius sit cultus Ipsius, constat ex multis locis in Verbo, quorum aliqua duntaxat adducentur:

"Subito facta est cum Angelo multitudo Laudantium Deum" (Luc. ii. 13, 20);

"Coeperunt omnis turba discipulorum Laudare Deum voce magna (Luc. xix. 37);

"Erant in Templo Laudantes et benedicentes Deum" (Luc. xxiv. 53);

"Audiri facite, Laudate, et dicite, Serva, Jehovah, populum Tuum" (Jerem. xxxi. 7);

"Laudate Jehovam in Caelis, Laudate Ipsum in excelsis, Laudate Ipsum Angeli Ipsius, Laudate Ipsum exercitus Ipsius, Laudate Ipsum sol et luna, Laudate Ipsum omnes stellae lucis, Laudate Ipsum Caeli caelorum; Laudent Nomen Jehovae: Laudate Jehovam e terris; exaltavit Laudem omnibus" populis (Psalm. cxlviii. 1-5, 7, 13, 14);

"Ex ore infantum et lactentium perfecisti Laudem" (Matth. xxi. 16);

"Omnis populus dedit Laudem Deo" (Luc. xviii. 43). (Praeter alibi, ut Esaj xlii. 8; cap. lx. 18; Joel ii. 26; Psalm. cxiii. 1, 3; Psalm. cxvii. 1.) Haec quae in hoc versu dicuntur, non se referunt ad praecedentia de Babylone, sed ad sequentia de Nova Ecclesia a Domino instauranda, de qua in sequentibus hic agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church