808. (Vers. 4.) "Et prociderunt Seniores viginti quatuor et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum Sedentem super Throno, dicentes; Amen, Alleluja," significat adorationem Domini ut Dei Caeli et Terrae, ac ut Judicis universi, ab Angelis superiorum Caelorum, et confirmationem gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Ipsius ab Angelis inferiorum Caelorum factarum. - Per "procidere et adorare" significatur humiliatio et ex humilatione adoratio, ut supra (n. 370): per "viginti quatuor Seniores et quatuor Animalia" significantur Caeli superiores (n. 369): per "Sedentem super Throno" intelligitur Dominus ut Deus Caeli, ac ut Judex universi, quoniam per "Thronum" significatur Caelum et regnum ibi (n. 14, 221, 222), et quoque judicium; hic judicium, quia de judicio super Babele, de quo praecedit: quod "Sedens super Throno" sit Dominus, videbitur infra: per "Amen, Alleluja" significatur confirmatio gratiarum actionis, confessionis et celebrationis ab Angelis inferiorum Caelorum factarum; per "Amen" significatur confirmatio et consensus ex veritate (n. 23, 28, 61, 371, 375{1}), et per "Alleluja" significatur gratiarum actio, confessio et celebratio Domini (n. 803): quod sint quae ab Angelis inferiorum Caelorum factae sunt, est quia illi primum locuti sunt et celebrabant Dominum ut Deum Caeli, Judicem et Vindicem, et dicebant "Alleluja," ut patet a vers. 1 et 2, et ab explicatione supra (n. 803, 804); confirmatio illorum ab Angelis superiorum Caelorum significatur per "Amen, Alleluja." Quod "Sedens super Throno" sit Dominus, patet ex Apocalypsi (cap. i. 4; cap. ii. 8; cap. iii. 21; cap. iv. 2-6, 9; cap. v. 13; cap. vi. 16; cap. vii. 9-11; cap. xxii. 1, 3);
in quibus locis dicitur "Deus" et "Agnus" "super Throno;" per "Deum" ibi intelligitur Ipsum Divinum Domini quod Pater vocatur, et per "Agnum" Divinum Humanum quod Filius vocatur (n. 269, 291), ita Solus Dominus; hoc etiam patet a cap. vii., ubi dicitur, "Agnus Qui in medio Throni pascet illos" (vers. 17);
et apud Matthaeum, "Quando sedebit Filius Hominis super Throno gloriae Suae," judicaturus (xix. 28):
"Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, et omnes Angeli cum Ipso, tunc sedebit super Throno gloriae Suae" (xxv. 31). @1 61, 371, 375 pro "31, 61, 371, 375"$