Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 805

Previous Number Next Number See English 

805. (Vers. 2.) "Quia vena et justa judicia Ipsius, quia judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua," significat quia ex justitia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, quod per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit. - Per "vera et justa judicia Tua" significantur Divina vera et bona Verbi, secundum quae judicium fit a Domino (n. 668, 689), quae simul vocantur "Justitia;" per justitiam enim, ubi de Domino, non aliud significatur, ut infra (vers. 11) (Tum Esaj. lxiii. 1; Jerem. xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16):

per "quia judicavit Meretricem magnam" significatur quia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, de quo in capite praecedente actum est; dicitur illud "Meretrix magna" ex adulteratione et prophanatione Verbi: per "quae corrupit terram scortatione sua" significat quae per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit; per "scortationem ejus" significatur adulteratio Verbi (n. 134), et per "terram" Ecclesia (n. 285, 721).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church