Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 806

Previous Number Next Number See English 

806. "Et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus," significat retributionem propter damna et violentias illatas animabus cultorum Domini. - Quod per "vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus" significetur retributio propter damna et violentias illatas animabus cultorum Domini, est quia per "vindicavit" significatur retributio; per "sanguinem effundere" significatur violentiam inferre Divino Domini et Verbo (n. 327, 684), hic cultoribus Domini, qui intelliguntur per "servos Ipsius;" horum animabus damna et violentias intulerunt per quod Divinum cultum Domini in se transtulerunt, et inhibuerunt legi Verbum. Dicitur de Domino, quod vindicaverit seu ultus sit sanguinem servorum Suorum, sicut ex vindicta seu ultione hoc fecerit; sed usque non est ex vindicta et ultione, sicut non ex ira et excandescentia, quae tamen Domino passim in Verbo tribuitur (videatur supra, n. 525, 635, 658, 673). Dicitur ira et vindicta de Domino, quando mali separati a bonis conjiciuntur in Infernum, quod fit die Ultimi Judicii: quare ille dies vocatur "dies irae" et quoque "ira," tum "dies vindictae; non quod Dominus irascatur et vindicet, sed quod illi Domino irascantur, et contra Ipsum spirent vindictam. Est sicut maleficus post sententiam latam irascitur Legi et spirat vindictam contra Judicem; non enim Lex irascitur, nec Judex vindicat. In hoc sensu intelligitur "vindicta" in sequentibus locis:

"Dies Vindictae in corde Meo, annus redemptorum Meorum venit" (Esaj. lxiii. 4);

ibi de Domino et de Ultimo Judicio. "Dies Vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Sionis" (Esaj. xxxiv. 8);

"Ecce Deus vester in Vindictam veniet, in retributionem Dei veniet, et salvabit vos" (Esaj. xxxv. 4);

"Dies Vindictae hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt" (Luc. xx 22);

ibi de consummatione saeculi, quando Ultimum Judicium. "Spiritus Domini Jehovih super Me, ad proclamandum diem beneplaciti Jehovae, et Diem Vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (Esaj. lxi. (1,) 2);

"Num propter hoc non sumet Ultionem Anima Mea" (Jerem. v. 9, 29);

"Vindictam sumam de Babele, nec intercedere faciam hominem" (Esaj. xlvii. 3):

"Contra Babelem cogitatio ad perdendum illam, quia Vindicta Jehovae haec, Vindicta Templi Ipsius" (Jerem. li. 11, 36);

"Cantate gentes, populus Ejus, quia Sanguinem servorum Suorum vindicavit, et Vindictam reddet hostibus Suis, et expiabit terram Suam, populum Suum" (Deut. xxxii. 43).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church